« 2 caritas » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 171c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARITAS02
2. CARITAS. Caritatis vocabulo in Monasteriis, ut scribit Doubletus lib. 1. Hist.
Sandion. cap. 59. intelliguntur prædia, et bona omnia, quæ a fidelibus Christianis in
eleemosynam, gratuito et caritative identidem collata sunt, seu ob anniversaria,
seu alia pietatis officia in Ecclesiis et Monasteriis exsolvenda : et Monachus qui isti
bonorum generi in Monasterio Sandionysiano, ac eorum administrationi præfectus erat,
Magister Caritatum, ut illius munus, Officium Caritatum, nuncupatur :
Maistre des Charitez de S. Denys en France,ut est in Charta ann. 1282. in Tabul. S. Maglorii fol. 90. Vide Librum Libertatum Ecclesiæ Gallicanæ tom. 2. pag. 264.
◊ Hæc etsi non prorsus falsa, non tamen omni ex parte vera
sunt : Caritatem enim nomine in Monasteriis, non tam ipsæ benefactorum
eleemosynæ intelliguntur, quam epulæ solennes et extraordinariæ, quas ii, vel
anniversariorum suorum, vel statis et designatis aliis diebus, præsertim festis
solennioribus, a Monachis fieri præceperunt, quo et beneficiorum et rerum concessarum
memoria altius Monachorum animis hæreret. Qui quidem ritus antiquissimus est, ut ex
Stephano Eddio, qui vixit ann. 700. colligimus in Vita S. Wilfridi cap. 61 :
Omni die pro eo Missam singularem celebrare, et omni hebdomada quintam feriam, in qua obiit, quasi dominicam, in epulis venerari, et anniversaria die obitus sui universas decimarum partes de armentis et de gregibus pauperibus populi sui dividere omnibus diebus vitæ suæ constituit, etc.Vetus notitia ann. 862. in Synodo Pistensi exarata, apud eumdem Doubletum lib. 3 :
Caritates etiam in anniversariis Regum et Abbatum de cellario Abbatis juxta solitum accommodentur.Caroli Crassi Imp. Commemoratio apud Augienses :
Tunc inter nos disposuimus, ut singulis annis uno die a prænominata curte in commune cunctis fratribus cum omni abundantia plenum servitium pro anima Imperatoris perficeretur, et eodem die pro illius amore in refectorio plena Caritate hilares atque gaudentes efficerentur.Charta Lamberti Camerarii Fuldensis apud Browerum :
Hujus rei gratia pro recordatione animæ illius singulis annis statui Caritatem fratribus de præfato prædio exhiberi, ut eo libentius annuam recordationem illius agant, quanto pro salute animæ ipsius, et requie, Caritatis oblata percipiunt.Charta Caroli Calvi ann. 32. pro Monasterio S. Germani Paris. :
Caritates etiam in eisdem festivitatibus ex antiquo more iis ipsis a parte Abbatis dentur.Paulus in Vita S. Hilari Abbat. Geleat. n. 8 :
Erexit eum et duxit ad speluncam suam, et oratione facta, fecerunt Caritatem.Ephemerides Monasterii S. Galli :
12. Decemb. Thomæ Apostoli. Do. Abbas faciat duas Caritates per duas dies sequentes : unam cum piscibus... et caseo et vino, aliam sine vino.Tabularium Abbatiæ Conchensis in Ruthenis Ch. 233 :
Post obitum vero meum si filius meus Bego me supervixerit, omnibus diebus vitæ suæ per singulos annos tres Caritates ad ipsos Monachos persolvat.
Caritativæ Comestiones, in Charta ann. 1259. apud Ughellum tom. 2. pag. 405 :
Item largior et concedo et confirmo vobis vestrisque successoribus in perpetuum tres Caritativas Comestiones quas habere consuevistis in anno, scilicet in Nativitate Domini, in Paschate Resurrectionis, et in festo B. Joannis Baptistæ.In Charta Lucii II. PP. apud eumdem pag. 516. et in alia Gelasii PP. ann. 1118. tom. 1. pag. 876. dicuntur Caritativa ciborum beneficia. Caritativa receptio, in Charta ann. 1214. ibid. pag. 649. Caritativa refectio, in Tabul. Prioratus S. Petri de Paredo fol. 7. Ita Dilectio accipitur in veteribus Formulis Pithœi cap. 108. in MS. :
In ea ratione ut vos vel ipsi Presbyteri, qui ipsa Ecclesia custodire videntur, annis singulis ad Missa Sancti, quæ est in mense illo, Dilectione nobis et pasto soniare debeat, una cum homines tantos, una die et nocte pascere faciat, etc.His autem Caritatis et Dilectionis vocabulis designarunt nostri Christianorum ἀγαπάς : quæ quidem vox idem sonat quod caritas, dilectio. Ita tamen extraordinaria illa convivia vel refectiones peragebantur,
ut solennes dies non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebrarentur, ut ait S. Hieronymus Epist. 19.