« 3 caritas » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 172a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARITAS03
3. CARITAS, dicta etiam quævis extraordinaria refectio, maxime illa quæ fiebat extra prandium
et cœnam, in Monasteriis. Statuta Hospitalis S. Juliani, in Additam. ad Matth. Paris pag.
163 :
Quilibet habebit in dicto festo partem virilem de duobus quarteriis frumenti puri et mundi, quæ Magna Caritas nuncupatur.Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 13 :
De collatione surgunt ad Caritatem, et de vino quod tunc propinatur, nullus omnino præsumit abstinere, ut non aliquantaliter gustet.Eadem habent veteres Consuetudines Floriacensis Cœnobii apud Joannem a Bosco cap. 1. et 2. ubi Caritas vini, appellatur. Apud Bernardum Mon. Consuet. Cluniac. MSS. cap. 76 :
Conversorum ac juvenum est proprie propinare omnem Caritatem de potu quæ fit in refectorio.Tabularium Burguliense :
Canonici B. Hilarii debent duas Caritates reddere, unam post vigiliam, alteram post Missam.Vetus Martyrolog. apud Hemereum in Aug. Viromand. :
Pauperes Ecclesiæ debent habere de uno quoque pastu 3. denarios,... et de unaquaque Caritate unum lotum vini.Describitur apud eumdem Hemereum ann. 947. sacramentum, quod Decanus Sanquintiniensis præstat, cum dignitatem auspicatur in Capitulo, in quo præses præ cæteris hæc ab illo exigit :
Solvetis Senescallo Ecclesiæ pastus, postmeridies, et Caritates.Charta Caroli Calvi pro Monasterio S. Germani Parisiensis :
Karitates etiam in eisdem festivitatibus ex antiquo more his ipsis a parte Abbatis dentur.Vita S. Goaris cap. 5 :
Fili, fac nobis lætum diem de abundantia nostra, ut isti Legati D. Archiepiscopi faciant nobis Caritatem, quia in itinere sunt.Adde caput 6. Wandalbertus in Mirac. ejusd. Sancti cap. 15 :
Asuerus rogat uti ad B. Goarem exire, et in cella ejus Caritatem (ut verbo usitato loquar) facere debeat.Ratbertus de Casibus Sancti Galli cap. 11 :
Abbates cum fratribus eo die mensæ aderant, de communi et privatis collectæ fiunt, et habundam Caritatem faciunt.Beda de Remediis peccator. cap. 7 :
In his supradictis diebus faciat Caritatem cum cæteris Christianis, id est, utatur eodem potu et cibo quo illi.Aliud Pœnitentiale MS. :
In his prædictis diebus faciat Karitatem sicut sui compares Clerici sive laici.Adde Ordericum Vitalem lib. 6. pag. 617. Willelmum Gemetic. lib. 3. cap. 7. etc. Vide Consolatio. :
La proierent les Moignes de prendre Charité.
◊ Hinc forte usitata loquendi formula apud nos, Donner la
Charité aux pauvres, pro eleemosynam pauperibus largiri. De ejusmodi porro
caritatibus intelligendum Concilium Augustodun. ann. 670 :
Si Monachus, aut fustibus verberetur, aut a communione, et missa et Caritate annos tres suspendatur.Ut et quod habet Gregorius M. lib. 12. Epist. 6 :
Adjicientes etiam ita illum tenacem existere, ut domum ejus amicus ad Caritatem nunquam introeat. Caritatem in refectorium portare,apud Joann. Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 44. Atque inde patet Caritatem in Consuetudine urbis Insulensis art. 50. accipi debere pro eo quod vulgo appellamus le Vin du marché. Vide Caritas 1. Hinc etiam
Caritas dicta mensura vini, quæ præbebatur Monacho in ejusmodi refectionibus
extraordinariis. Hist. Abbendonensis Cœnobii in Angl. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 104 :
Constituit itaque cifum quendam magnum, flasconem et dimidium, scilicet duas Caritates, et eo amplius in se continentem, quem cifum antiqui Bollam Athelwodi vocabant.Charta 1292 :
Pitanciarius ministret inde... cuilibet de Conventu unam Caritatem integram boni vini, et unum ferculum boni piscis, etc.Caritas pura, id est, de vino puro. Cod. MS. Consuetud. Festorum Monasterii Solemniac. :
Translatio S. Eligii, in Vigilia Caritatem puram. Charitas de vino puro,non semel ibidem occurrit. Caritatis poculum, in Vita B. Edmundi Cantuar. Archiep. apud Martenium tom 3. Anecd. col. 1889 :
Die S. Gregorii Papæ, Papa Gregorius Prætatos quoque quotquot in Curia aderant, invitavit ad Caritatis poculum. Et euntibus singulis, solus ipse quasi admonitus per Spiritum et contra consilium quorumdam de suis, non perrexit ad locum, quo cæteri convenerant ad bibendum.Hic non est sermo de Monachis.
Caritas Sabbati in Chronico Gemblac. pag. 534 :
Mensuram vini per singulos quatuor dies hebdomadis cum Caritate Sabbati.
P. , 1766.
Caritas, dicta etiam exigua refectio, quam ex jure vel ex consuetudine ecclesia, ad quam
processio dirigebatur, clero exhibebat. Cærem. vet. eccl. Carnot. : Ad istam processionem non fit prostratio nec datur Caritas.Infra :
Tunc oferatur Caritas clero, et in reditu dicatur letania.
◊ Cum autem ad ejusmodi caritates et extraordinarios pastus
destinati essent reditus quorumdam prædiorum, ut hinc liquet, Monachus cui harum
subministrandarum incumbebat provincia, eorumdem etiam redituum et ipsorum prædiorum curam
gerebat. Certe in plerisque Monasteriis id præsertim muneris ad Cellerarium spectavit, ut
videre est in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 137. 149. Consuetudines Eoveshamensis
Cœnobii in Anglia :
Debent etiam habere de Celerario singulis diebus Sabbati Caritatem ad Collationem pro Mandato.... Debent etiam habere Caritatem de Cellario ad prandium singulis diebus Octabarum principalium festivitatum, etc.Hinc :
P. , 1766.
Caritas Mortuorum, Nostris vulgo Fabrique, in Testam. Aelidis de Cotois domicellæ ex
Tabul. B. M. de Pratea diœc. Bitur. : Item lego Caritati mortuorum unam minam siliginis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caritarius, Monachus qui harumce caritatum prædiorumque ad eas pertinentium curam habebat.
Chronicon Centulense lib. 6. cap. 8. ann. 1260 : Vendiderunt Caritario et Conventui Ecclesiæ S. Richarii septemdecim jornalia terræ cum dimidio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caritaria, ibidem ad annum 1278. Officium Caritarii. Ratam habeo eleemosynam, quam Johannes frater meus, Capellanus Ecclesiæ S. Benedicti.... Caritariæ S. Richarii fecit de omnibus censibus, etc.