« »
 
[]« 5 caritas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 172c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARITAS05
5. CARITAS interdum dicitur quod vice recognitionis donatoribus dabatur : sic porro nuncupatum, ne donatio non gratuita, sed venditio aut permutatio videretur. Ordericus Vital. lib. 5 :
Ipse super altare donationem posuit, et inde pro recognitione tunc unciam auri ex Caritate Monachorum recepit.
Infra :
Hanc itaque concessionem... super altare portavit, ac postmodum ex Caritate Monachorum quinque marcos argenti et optimum cornipedem recepit.
Tabular. S. Dionysii de Capella Diœces. Bitur. Charta 103 :
Et pro hac re Prior Radulphus dedit Heliæ pro Caritate de beneficio S. Dionysii 20. sol. Salviniacensis monetæ consilio fratrum suorum.
Charta ann. 1089 :
Ob hanc vero talem ejus donationem duo paria pellium de cuniculis data sunt ei a fratribus sub specie Caritatis.
Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Et accepimus de ipsis Monachis loco Caritatis, ego Beraldus et frater meus 20. sol. cum beneficio S. Andreæ.
Tabularium Absiense fol. 177 :
Pro quo idem Abbas dedit ei 40. solidos de Caritate, etc.
Adde fol. 189. 190. Vide Hugonem Flaviniacens. in Chron. pag. 245. Chron. Andrense pag. 270. 394. 403. 408. 483. 527. Beslium pag. 524. Ordericum Vital. pag. 590. 591. 596. 605. etc.