« 4 caritas » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 172c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARITAS04
4. CARITAS. Quod gratis conceditur, non vero ex debito, vel consuetudine : quemadmodum
Caritativa subsidia dicuntur diœcesana Episcopi vectigalia, quæ honestius accipi,
quam peti possunt, et non tam extorquentur, quam ultro et gratuito offeruntur ut auctor
est Ren. Chopinus lib. 2. de Sacra polit. tit. 7. § 11. Charta vetus apud Ægidium
Bry in Hist. Comit. Perticensium lib. 3. pag. 103 :
Similiter et de Ecclesia S. Martini... in qua requirebat sanguinem et infracturam : diffinitum est, ut in ea præter censum, id est, libram piperis, et libram thuris nihil haberet, et hoc pro Caritate, non pro consuetudine.Charta Gaufredi II. Comitis Andegav. in Tabul. S. Mauri ad Ligerim :
Suum pasnaticum recipientes non tam consuetudinis, sed gratia Caritatis, etc.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 242 :
Turkil tenebat de Abbate, et Caritatem inde reddebat, marcum videlicet auri unoquoque anno.Charta Roberti Episc. Lingon. pro Roberto Abb. Molism. ann. 1101. inter Instr. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 151 :
Eandem percipere partem vestrum est in Caritatibus, quæ vestro fuerint Sacerdoti quomodocumque et a parrochiano suo fiant.Vide Caritas 7.