![[]](img/image.png)
1. CARITUDO, Dilectio, amor præcipuus. Guibertus lib. de Laude B. Mariæ cap. 10 :
Hunc utriusque parentis affectio sibimet Caritudine tanta contraxit, etc.
Hunc utriusque parentis affectio sibimet Caritudine tanta contraxit, etc.
Fuit maxima Caritudo blavæ, ita quod sextarium frumenti positum fuit ad decem solidos imperiales.
Caritudo, Chierté de temps, caritia, caristia.Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 32 :
Ab istis et consimilibus operibus pietatis nulla fere guerrarum adversitas, nulla Caritudinis gravitas, nulla exactionum sæva rapacitas ipsos retraxit.Vide supra Caritia 1.