![[]](img/image.png)
CARIVARIUM, Ludus turpis tinnitibus et clamoribus variis, quibus illudunt iis, qui ad
secundas convolant nuptias, vulgo Charivary. Lit. Ludov. ducis Andeg. ann. 1372.
inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 322. col. 2 :
Cum ipsi consules litteras a dicto domino meo rege obtinuissent in effectu, continentes quod nullus, cujuscumque conditionis sive statusInfra :existat, sit ausus facere Carivarium sive Charivalli per civitatem Nemausi et pertinentia ejusdem, cum matrimonia viduarum contrahuntur.
Charivarium sive Charivalli, Occurrit præterea apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1271. Vide Caria 2. et infra Charavaria.