![[]](img/image.png)
CARNALAGIUM, Carnes ipsæ animalium : Italis, Carnaggio, munitione di carne. Will. de
Podiolaurentii cap. 36 :
Transeunte quippe Rege versus Apamiam cum Legato, non immemor largitatis Episcopus, panis et vini, et Carnalagii misit encænia copiosa, priusquam intrasset diœcesim Tolosanam.Vetus Inquesta pro Rege Majoricar. :
Vidit portantem Carnalatge, videlicet cabricios etCharta anni 1313. in 49. Regesto Chartophylacii Regii :agnos, et dicebat quod eos portabat de castro et loco de Belagarda pro primitia sua.
Salvo tamen quod a dictis macellariis Carnalagium et carnes salsatæ in grosso possint vendi.Concil. Biterrense ann. 1310. cap. xiv. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 252 :
Item statuimus monendo omnes Rectores seu Priores cum cura et sine cura, quod nullus vendat reditus Ecclesiæ suæ ad pecuniam absque licentia speciali petita et obtenta, exceptis Carnalagiis, etc.Tabularium S. Fori in Arvernis :
Prior habeat decimas Carnalagii et primiciam a quolibet pagesio dictorum locorum.Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex libro viridi fol. 53 :
Possidet dictus venerabilis Conventus ... medietatem Carnalagii ovini et caprini villæ et terminalium de Crassa.His in duobus ultimis locis Carnalagium idem est ac Carnaticum : quod vide suo loco. Vide Carnalegium.