![[]](img/image.png)
1. CARNALE. Gloss. Saxon. Ælfrici :
Carnale, flæschus, i. carnis domus, ubi scilicet caro distrahitur.
Carnale, flæschus, i. carnis domus, ubi scilicet caro distrahitur.
Et totam decimam de lino et lana, et de Carnali, etc.
Similiter ingenuo de omni honore S. Joannis herbaticum et Carnale : ut non dent illud, neque ipsi seniores, neque villani eorum in ullo loco, ubicunque fuerint, ad Pascha, in hyeme vel stivo tempore, in omni regno meo, sed ita sint liberi, sicut meæ propriæ.Infra :
Ipsi vero habeant suos vetatos, in omnibus Decanis suis, et in omni loco, ubi ipsi habuerint aliquid facere, ut nullus sit ausus ibi pascere, vel intrare abque eorum licentia, neque ego ; quod si fecerint, mando ut accipiant Carnale.Tabularium Lascariense apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 5. cap. 11. num. 1 :
Liberaverunt totum proprium honorem S. Mariæ de tot carrei, et de toto damno, et de tot Carnal, et de toto opere, etc. Carnau,dicitur in Consuetudine Beneharnensi tit. 19. art. 1. 2. tit. 24. art. 7. tit. 42. art. 37. 38. tit. 49. art. 10. tit. 58. art. 59. Carnalado, qui Carnale debet, in eadem Consuetudine tit. 19. art. 1. tit. 24. art. 7. tit. 42. art. 38. Hinc Carnaler in Consuetud. Aquensi tit. 11. art. 43. est Tuer le bestail, et le convertir en ses usages, scilicet pecus quod in damno captum est. Adde art. 11. 13. 21. 22. 23. 31. Consuet. SS. Severi tit. 3. art. 2. 3. 4. 5. 17. 18. Bayonensem tit. 2. art. 16. Solensem tit. 2. art. 3. tit. 14. art. 3. 4. At in Lege Bajwar. tit. 13. cap. 12. et Salic. tit. 10. § 1. et 2. animal alterius, licet in damno inventum, non licet occidere : contra in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 5. § 1. Vide Carnalegium. Nescio an idem sonet vox
Et nota quod Ecclesia Tarmensis solvebat olim 18. sol. pro terris quas habet a Faganos et a Prucigna per Carnales et per carrales pro terris, etc.Infra :
De omnibusistis solvebat medietatem in Maio per Carnales, et aliam medietatem in Septembri.
Et si aliquis talliaverit in totum terminum S. Joannis in ligno viridi, absque licentia Abbatis vel seniorum, peitet 60. solidos : oves S. Joannis, et omnia pecora illius Cœnobii omniumque rusticorum ejus, mando ut in toto regno meo, ubi herbas invenerint, pascant tam in hyeme, quam in æstate : et nullus sit ausus pignorare vel Acarnerare : quod si quis fecerit, peitet mille solidos.
In vigilia Purificationis B. M.... quando est in Septuagesima sepias et ova farsata, et tria ova tam in Carnali quam in Septuagesima.Ibidem non semel :
Si evenerit in Quadragesima .... si autem in Carnali, etc.