«
3 carnale » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 175c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARNALE3
3. CARNALE, Servitutis species, qua pecora et animalia, si damnum facere in agro
deprehendantur, agri domino capere non modo licet, sed occidere, atque adeo comedere, si
sint hujusmodi ut apponi possint ad mensam : alias pignori ea capere ipsi licet. Charta
Sanctii Ramirezii Regis Aragonum apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 27 :
Similiter ingenuo de omni honore S. Joannis herbaticum et Carnale : ut non dent
illud, neque ipsi seniores, neque villani eorum in ullo loco, ubicunque fuerint, ad
Pascha, in hyeme vel stivo tempore, in omni regno meo, sed ita sint liberi, sicut meæ
propriæ.
Infra :
Ipsi vero habeant suos vetatos, in omnibus Decanis suis,
et in omni loco, ubi ipsi habuerint aliquid facere, ut nullus sit ausus ibi pascere, vel
intrare abque eorum licentia, neque ego ; quod si fecerint, mando ut accipiant
Carnale.
Tabularium Lascariense apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 5. cap. 11.
num. 1 :
Liberaverunt totum proprium honorem S. Mariæ de tot carrei, et de toto
damno, et de tot Carnal, et de toto opere, etc. Carnau,
dicitur in Consuetudine
Beneharnensi tit. 19. art. 1. 2. tit. 24. art. 7. tit. 42. art. 37. 38. tit. 49. art. 10.
tit. 58. art. 59.
Carnalado, qui
Carnale debet, in eadem Consuetudine tit.
19. art. 1. tit. 24. art. 7. tit. 42. art. 38. Hinc
Carnaler in Consuetud. Aquensi
tit. 11. art. 43. est
Tuer le bestail, et le convertir en ses usages, scilicet
pecus quod in damno captum est. Adde art. 11. 13. 21. 22. 23. 31. Consuet. SS. Severi tit.
3. art. 2. 3. 4. 5. 17. 18. Bayonensem tit. 2. art. 16. Solensem tit. 2. art. 3. tit. 14.
art. 3. 4. At in Lege Bajwar. tit. 13. cap. 12. et Salic. tit. 10. § 1. et 2. animal
alterius, licet in damno inventum, non licet occidere : contra in Lege Wisigoth. lib. 8.
tit. 5. § 1. Vide
Carnalegium. Nescio an idem sonet vox
Carnales, in Regesto censuum et debitorum Comitatus Bigorræ ex Camera Comput. Paris. fol.
37 :
Et nota quod Ecclesia Tarmensis solvebat olim 18. sol. pro terris quas habet a
Faganos et a Prucigna per Carnales et per carrales pro terris, etc.
Infra :
De omnibus
istis solvebat medietatem in Maio per Carnales, et aliam medietatem in
Septembri.
Acarnerare,
Carnale seu pecora capere, invadere : unde nostris
s'acharner,
efferato impetu in alicujus laniatum ferri. Charta Sanctii Ramirezii Regis Aragonum apud
Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 27 :
Et si aliquis talliaverit in
totum terminum S. Joannis in ligno viridi, absque licentia Abbatis vel seniorum, peitet
60. solidos : oves S. Joannis, et omnia pecora illius Cœnobii omniumque rusticorum ejus,
mando ut in toto regno meo, ubi herbas invenerint, pascant tam in hyeme, quam in
æstate : et nullus sit ausus pignorare vel Acarnerare : quod si quis fecerit, peitet
mille solidos.