« Carnaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARNATICUM
CARNATICUM, Goldasto, Carnium exactio, ut sunt friscingæ, porcelli, pulli, etc. Amerbachio,
ovium seu aliorum animalium decima, ut est Decima Carnium, in Speculo Saxonico lib.
2. art. 58. § 2. Decima Carnagii, in Archivo B.
Mariæ Piperacensis.
Guerardo in Glossar. Irminonis
Tributum ex ovibus, plerumque alternis annis, aut pecunia solutum. Ut
ut sit, constat Carnaticum tributi speciem fuisse ex animalibus : a voce
Caro,
quæ Scriptoribus ævi posterioris animal significat, ut infra docemus.
Carnatici meminit Epistola Caroli Magni ad Pipinum apud Sigonium de Regno Italiæ
ann. 802 :
Necnon et in eorum ædificiis faciunt operari, sed Carnaticum et vinum contra omnem justitiam ab eis exactare non cessant.Verum hic Carnaticum videtur usurpari pro ea carne, quæ exigebatur ad vescendum. Vita Aldrici Episcopi Cenomanensis n. 56 :
Et debentur decem de Carnatico arietes.
◊ Longe vero alia notione accepta postmodum ea vox, nempe pro
tributo ex animalibus, quod Goudelinus ab Occitanis Carnalatge appellari,
decimamque ovium esse ait. Libertates Regni Majoricarum editæ a Jacobo Rege Aragonum ann.
1248 :
Non donetis Carnaticum de vestro bestiario ullo tempore, passaticum, herbaticum, nec quarentenum.Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 73. col. 2 :
Giroldus colonus... solvit ad hostem de argento soledos 4. et ad alium annum propter Carnatico soledos 2. ad tertium annum propter herbaticum germgia 1.Et fol. 75. col. 1 :
Isti duo tenent mansum ingenuilem 1... solvit ad hostem de argento sol. 2. et ad alium annum propter Carnaticum sol. 1.Plura ap. Guerardum in Indic. general. Irminonis. Adde Gariellum in Episcop. Magalon. pag. 396.
Charnagium, in Tabulario Prioratus S. Gemmæ diœcesis Santonensis :
Cum Præpositus Santonensis Seguinus Beraldi Carnagium peteret de porcis creisendariis, quos Monachi S. Gemmæ susceperunt ad creisamentum, responderunt Monachi se nunquam dedisse, etc.Vetus Inquesta in Regesto Philippi Augusti Regis Franciæ Herouvalliano fol. 22 :
Pasnagium et Charnagium sunt Domini Regis.Vetus Charta apud Beslium pag. 492 :
De pasqueriis porcorum propriorum et ovium omnium Obedientiarum S. Joannis, et consuetudine quam vulgari sermone Charnatgi vocant, etc.Liber Rubeus Mensæ Archiepiscopalis Aquensis ex Bibl. Regia :
Ecclesia de Castro Vero, pro Synodo sancti Lucæ, quæ Carnagio dicitur, 5. sol. et tertiam partem legatorum.Infra :
Ecclesia de Valle et de Paracolo pro Carnelagio S. Lucæ.Ita ibi passim. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 41. col. 2 :
Item, quod anno præterito quo fuit Castellanus, idem Guido plura animalia capi fecit ad opus et pro Carnagio Domini apud Oysentium, videlicet vaccas et mutones... de quibus animalibus retinuit sibi usque ad summam centum et quinquaginta mutonum et plus.Et tom. 2. pag. 372. col. 2 :
Item, contra Castellanos et alios Officiales qui de Charnagiis olim levatis per terram nostram temporibus cavalcatarum non fecerunt solutiones secundum quod per eos extitit computatum, etiamsi Charnagia fuerint levata in majori quantitate, quam nobis vel nostris prædecessoribus assignata fuerint sive gentibus circa receptionem deputatis : etiam et super redemptionibus factis per subditos, ne per lavatoresLiquet hic Charnagium fuisse collectionem carnium, quas pro exercitu Dalphini Castellanus quisque in locis sibi subditis faciebat, cujus tandem collectionis rationem reddere tenebatur.(levatores)signarentur vel caperentur animalia sua.
P. , 1766.
◊ Charta Joan. ducis
Bituric. ann. 1402. in Reg. Cam. Comput. Paris. fol. 186. v°. : Donamus medietatem decimæ et juris decimæ et bladorum, racemorum seu vini, Charnagiorum et lanarum. Carnagiumin Constit. Feder. reg. Sicil. cap. 23 :
Præcipimus ut in posterum nulli magistri forestarii,... et terram habentes, prætextu Carnagii vel herbagii, in terris eorum transeuntibus cum animalibus per forestas et terras ipsas, pretium vel animalia præsumant exigere vel auferre. Charnageet Charnaige, eodem significatu, dixerunt nostri. Charta ann. 1264. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 391 :
Tant que li dis Girars retient en celle dicte ville et appendances son Charnage et autres rentes, etc.Reg. sign. Pater Cam. Comput. Paris. fol. 133. v°. col. 1 :
Item sur les laines et bestes lainnés et aucuns Charnages, etc.Charta ann. 1416. in Reg. feud. comitat. Pictav. ex eadem Cam. fol. 325. v°. :
La dixme ou desmerie des blez et Charnaiges dudit lieu de Genoilhe, etc.Unde fortassis Chargne, qui ejusmodi tributum exigit, in Lit. remiss. ann. 1406. ex Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 175 :
Jehan le Cuisinier gendre au Chargne de Savigny.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carnatum, pro Carnaticum, ut videtur. Gregorii Chronicon Farfense, apud Murator.
tom. 2. part. 2. col. 437 : Isti qui supra in isto columnello scripti sunt, solvere debent pensionem den. iii. pullum i. matium canapæ i. Carnatum secundum quod habent v.
Carnitium, Eadem forte notione usurpatur in veteri Charta apud Gariellum in Episcopis
Magalon. pag. 103 :
Retinentes tamen Communiæ totum Carnitium in dominio.