« »
 
[]« Carnelevarium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 177c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARNELEVARIUM
CARNELEVARIUM, Tempus quo a carnibus abstinetur, Carniprivium. Dominica de Carnelevario, apud Petr. Morettum inter Ritus dandi presbyterium Papæ, etc. Romæ edit. ann. 1741. Carnilevaria dicitur, apud Guill. Fitz-Setphen in Hist. Th. Becket tom. 16. Mem. liter. magnæ Brit. pag. 436. Qua ratione vero hic dies Romæ peragebatur, docent nos quædam ceremoniæ eccl. Rom. quæ extant ad calcem Cod. MS. eccl. Camerac. sæc. 13. ineunte scripti, ubi hæc habentur :
De ludo Carnelevar. In Dominica dimissionis carnium, surgunt equites et [] pedites post prandium, bibunt inter se. Postea pedites depositis scutis eunt Testacium ; præfectus cum equitibus vadit Lateranum. Dominus Papa descendit de palatio et equitat cum præfecto et equitibus usque Testacium, et sicut ibi habuit civitas principium, sic ibi in illo die delectatio nostri corporis habeat finem. Faciunt ludum in conspectu pontificis, ut nulla lis inter eos oriatur. Occidunt ursum, occiditur diabolus, id est, temptator nostræ carnis ; occiduntur juvenci, occiditur superbia nostræ delectationis ; occiditur gallus, occiditur luxuria lumboborum nostrorum, ut deinceps caste et sobrie vivamus in agone animæ, ut ad Pascha mereamur digne Corpus Domini suscipere.
Vide Carnelevamen, et mox Carnem-laxare.