« Carnelevamen » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 177c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARNELEVAMEN
CARNELEVAMEN, Bacchanalium dies, Italis Carnevale, Carnovale, Carnaval. Quidam
Scriptores Itali Carnevale dictum putant, quasi carne, seu caro
vale : sed id etymon non probat Octav. Ferrarius. Ego sane sic dies istos, seu potius
diem Martis, qui Quadragesimam antecedit, appellasse nostros existimo, Carn-a-val,
quod sonat, Caro abscedit, seu tempus carnes comedendi. Charta ann. 1195. apud
Ughellum tom. 7. pag. 1321 :
Et in Nativitate Domini duas spallas porcorum, et sex pizzas, et in Carnelevamine, unam gallinam, et tres pizzas, etc.Occurrit semel ac iterum. Romualdus Salernitanus in Chronico MS. sub. finem :
Comes autem Rogerius juxta mandatum regium usque in Carnis levamen Panormi nuncios imperatoris exspectavit, etc.Vide Menagium in Etymolog. Gall. Murator. Antiq. Italic. tom. 6. col. 230. mox Carnelevarium, Carnemlaxare et Carniprivium.