« Carniprivium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 179a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARNIPRIVIUM
CARNIPRIVIUM, et Carnisprivium, Tempus quo carnibus privari, et ab iis
abstinere incipiunt Fideles, ante jejunia Quadragesimæ. Quandoque sumitur pro primis jejunii diebus. Vide Foppens. ad Miræum in
Supplemento parte 2. cap. 98. pag. 996. Gervasius Tilleberiensis MS.
de Otiis Imperial. part. 3. cap. 102 :
Initium Quadragesimæ, quod vulgo Carniprivium nominant.Ita porro peculiariter appellata secunda Dominica Septuagesimæ. Beletus cap. 65.
Obiter notandum est festum B. Luciæ hic adjunctum habere Italice Chartar, quia tunc maxime carnes solent deponi, quemadmodum secunda Dominica Septuagesimæ dicitur vulgo Carnisprivium. Hanc Dominicam ante carnes tollendas vocat Missa Mosarabum : Græci ἀποϰρεών appellant, ut et Hebdomadem quæ Dominicam præcedit, quod non ultra eam vescendis carnibus operam dent, sed una cum ea illis edendis finem imponant, uti probat Allatius lib. de Dominicis et Hebdomad. Græcor. cap. 10. Maxime autem Clerici et Sacerdotes jejunium Quadragesimale apud nostros auspicabantur ab hac Dominica : ex quo dicitur
Carniprivium et Privicarnium Sacerdotum, scilicet Dominica qua mos est Sacerdotibus caput quadragesimalis jejunii solenni esu carnium prævenire, ut est apud Willelmum Neubrigensem lib. 5. cap. 10. Necrologium S. Victoris Parisiensis :
In Ecclesia B. Mariæ Parisiensis accipimus de præbenda nostra panem et vinum : Vicarius vero noster integritatem stationis, et a Privicarnio Sacerdotum usque ad Pentecosten, totum scilicet panem, et vinum, et stationem.Infra :
Et totum vinum a Pentecoste usque ad Carniprivium Sacerdotum.Chronicon Montis-Sereni ann. 1202 :
In Dominica vero Circumdederunt, Canisprivium haberent, reliquis diebus, usque Esto mihi, lacticinia comedentes. In Statutis synodalibus Nicolai Episcopi Andegavensis ann. 1274. præcipitur
ut omnes Presbyteri diœcesis post diem Dominicam ante Cineres usque ad Pascha carnibus non utantur. Ut porro Mosarabes Dominicam quæ Quadragesimam præcedit, Ante carnes tollendas vocabant, ita Hispani hodie diem Martis qui eamdem antevertit, Martes de carnes toliendas dicunt, quem Chronicon Petri IV. Regis Aragon. editum a Mich. Carbonello, lib. 1. cap. 26. lib. 2. cap. 17. lib. 3. cap. 23. Dia de carnes toltes appellat.
P. , 1766.
◊ Quam a carnibus
abstinentiam, diebus saltem Lunæ et Martis carniprivii seu hebdomadis
Quinquagesimæ, iis qui in beneficiis ecclesiasticis seu sacris ordinibus constituti erant,
sub pœna excommunicationis injunctam reperimus, in Stat. synodal. eccl. Castrens. ann.
1358. cap. 27. part. 2. ex Cod. reg. 1592. A. : Statuimus quod quicumque beneficium ecclesiasticum obtinentes, seu infra sacros ordines constituti, nostræ tamen civitatis et diocesis, et in eisdem consistentes, in die Lunæ et Martis Carniprivii in cibis quadragesimalibus abstineant, et propositum jejunandi assumant ; et hoc sub pœna excommunicationis, et nihilominus contrarium facientes bannum episcopale componant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carniprevium, in Charta Hardouini ann. 1238. cap. 23. Tabularii Gemeticensis : Decem solidos ante Carniprevium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carniprimium, sive Dominica in Septuagesima in Transactione inter Abbatem et Monachos
Crassenses ann. 1351. ex lib. viridi fol. 53. Sed legendum estles Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carniprinium, ut ibidem habetur, necnon in Charta anni 1249. ex Tabulario Monasterii B. Mariæ
de Prato Rotomag. : Ad Carniprinium unam pechiam carnis de valore sex denariorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carnisprenium, in Charta Geraldi Abbatis S. Joannis Angeriac. ann. 1385. ex Chartulario ejus
Monasterii pag. 463 : Item die Lunæ post Dominicam Carnisprenii in Abbatia debemus habere jespy de bacon et xiii. sausiere de flour albæ, et sex gallinas cum dimidia ab eleemosynario.Statuta S. Claudii ann. 1448. pag. 81 :
In duobus Carnispreniis quæ fieri soluerunt, ante Adventum Domini et ante Septuagesimam, debet Pittanciarius ministrare unam peciam bovis, et unam porci, cum rostis assuetis.Et pag. 82 :
Item, et die Canisprenii usque ad festum Paschæ tenetur idem Pittanciarius ministrare cuilibet Religioso cum pittancia carparum ministrari solitarum duo aleca pro qualibet die et quatuor nuces.Hic non observabo, cum res in propatulo sit, in Statutis S. Claudii duo commemorari Carnisprinia, unum, cujus etiam meminere Statuta Ecclesiæ Barchinonensis anni 1317. apud Martenium tom. 4. Anecd. col. 613. ante Adventum, alterum ante Septuagesimam ; sed illud notatu dignum est, non eamdem esse vocis Carnisprinii in laudatis S. Claudii Statutis notionem. Priori in loco Canisprinium sumitur pro tempore, quo carnibus licet vesci, ut etiam sumitur in quibusdam aliis exemplis prius allatis, in posteriori vero Canisprinium accipitur pro tempore, quo carnibus abstinendum est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carnisprivium Vetus, et Carnisprivium Novum, frequenter occurrunt in Probationibus Historiæ.
Dalphin. Instrumentum anni 1291. tom. 2. pag. 42. col. 1 : Treuga inter nos data usque ad Carnisprivium Vetus nihilominus in suo robore duratura.Aliud Instrum. anni 1306. ejusdem tom. pag. 127. col. 1 :
Die Sabatti post Novum Carnisprivium.Et pag. 128. col. 2 :
Post prædicta anno quo supra, die Martis post Vetus Carnisprivium.Tertium anni 1333. ibid. pag. 246. col. 2 :
Die Dominico ante Carnisprivium Novum.Has Epochas illustrat aliud Instrumentum anni 1302. ibidem pag. 119. exhibitum, quod
Datum et actum dicitur anno Domini 1302. Indict. 1. in die Dominica Carnisprivii Novi decima septima die mensis Februarii.Hæc indicant Dominicam Quinquagesimæ anni 1303. ejus initium ducendo, contra morem antiquum, a Kalendis Januarii. Hac igitur ante Quadragesimam Dominica incipiebat Carnisprivium novum. Id confirmari potest, atque Veteris Carnisprivii dies astrui extracto Computi Johannis Humberti Guigoni Dalphino ann. 1328. ex Adversariis Cl. Viri D. Lancelot :
Item, die Lunæ inter duo Carnisprivia, videlicet decima quarta die Februarii solvit..... xviii. sol.... Item die Jovis inter duo Carnisprivia, videlicet die decima septima Februarii, solvit... lx. sol. x. den.Hoc anno 1328. quo Pascha incidit in tertiam diem Aprilis. 14. et 17. dies Februarii indicant hebdomadam Quinquagesimæ, quæ tota dicitur inter duo Carnisprivia. Carnisprivium igitur Novum ipsa Quinquagesimæ Dominica, Vetus Dominica Quadragesimæ incipiebat. Sed unde Quinquagesimæ Dominica Novum, Quadragesimæ Vetus dictum est Carnisprivium ? Inde procul dubio, quod in Ecclesia Occidentali ante sæculum nonum abstinentiæ dies a Dominica Quadragesimæ ducerent exordium ; post sæculum vero nonum ad complendos quadraginta dies, quatuor additis diebus hebdomadæ Quinquagesimæ, Carnisprivium Novum dicta sit ipsa Quinquagesimæ Dominica, quod initium esset quatuor illorum dierum seu hebdomadis abstinentiæ recentius institutæ. Hæc fere post eruditum Editorem Historiæ Dalphinatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carniprium, pro Carnisprivium legitur, in Annal. Tolos. D. la Faille Instrum.
pag. 50.L. , 1840–1850.
Carnipriviales pulli, Pulli qui carnisprivii tempore quotannis domino fundi pendebantur. Germ.
Fastnachtshüner. Charta ann. 1284. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 4. pag. 949 :
Duorum anserum, duorum pullorum, et unius Pulli Carnisprivialis redditus annuos.... legavimus capitulo ecclesiæ Wetflariensis.Alia ann. 1285. ibid. pag. 950 :
Prædictis fratribus in signum veri dominii ac proprietatis 2. Pullos Carnipriviales de prefatis bonis nomine census annis singulis presentabit.Infra :
Det Pullum in Carniprivio pro censu annuo.Alia ann. 1350. ibid. tom. 3. pag. 355 :
Item 2. pulli estivales, 1. auca 1. Pullus Carnisprivialis et 2. panes prebendales.Vide ibid. pag. 274. 329. tom. 1. pag. 635. 650. Grimmii Antiq. Juris pag. 394. sqq. et infra in Pullus.