« »
 
[]« Carpisculus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 182c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARPISCULUS
CARPISCULUS, Calcei barbarici species, unde fortassis nos Escarpins hausimus. Vopiscus in Aureliano :
Superest P. C. ut me etiam Carpisculum vocetis ? quod cognomen deforme videbatur, Carpisculum enim genus calceamenti esse satis notum est.
Vide Casaubonum et Salmasium ad hunc locum.
Est etiam Carpisculus vox Architectorum, in veteri inscriptione, quæ exstat Viennæ Allobrogum : DD. Flaminica Viennæ Tegulas Æneas Auratas cum Carpisculis et Vestituris Basium et Signa Castoris et Pollucis cum Equis et Signa Herculis et Mercurii D. S. D. Legendum est Carpusculis, quæ videntur significare capitellorum ornamenta fructuum speciem præferentia, a Græco ϰαρπός, fructus. Vide Diarium Italicum D. de Montfaucon pag. 3. Vide Forcellinum. Κρηπίς Græcis et calceum et basis genus significat.