« »
 
[]« Carsamatium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 192a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARSAMATIUM
CARSAMATIUM, Eunuchus, spado. Luitprandus lib. 6. cap. 3 :
Obtuli mancipia quatuor Carsamatia Imperatori nominatis omnibus gratiosora. Carsamatium autem Græci vocant amputatis virilibus et virga Eunuchum, quos Verdunenses mercatores ob immensum lucrum facere solent, et in Hispaniam ducere.
Lipsius Cent. 3. Epist. 44. et Spelmannus a garço, seu garcio, nostris Garçon, vocem effictam augurantur. Quod si ita est, Eunuchos voce barbara ut imberbes, [] cujusmodi sunt Garciones, appellaverint Græci. Sed aliunde videtur originatio petenda, cum vox Garcio efferatur per G. Vide Glossar. med. Græcit. in Καρτζαμάδες, col. 596. D.