« »
 
[]« Casallus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 199c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASALLUS
CASALLUS, Casalus, Casa, domus, ædificium. Statuta Suavii S. Severi in Capite Vasconiæ Abbatis pro villa S. Severi ann. 1100. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 280 :
Ad ultimum videns Abbas... quod de facili non posset villa populari, dixit et concessit, quod si de hominibus S. Severi vellent ibi ædificia facere, quod liceret eis infra vicennium, vicennio vero transacto, si in illa vellent morari, et per annum et diem secum essent et de suo proprio pane comederent, et sine querimonia Abbatis, deinde more burgensium se haberent, nisi forte Casalli eorum manerent postea desolati ; tunc per filios suos, vel per seipsos, quamvis in villa ædificarent, Casallos cooperiant, teneant et serviant, et in eisdem maneant.
Chartarium Ecclesiæ Auxitanæ MS. cap. 47 :
Et in ipso loco dabat alodem, terras, et Casalos, et vineas, et culturas.
Parvum Chartular. S. Victoris Massll. fol. 130 :
Ego C. de Castellana dono Ecclesiæ de Villacrosa unum hominem cum toto tenemento suo præterea unum Casalum in eodem castro, etc.
Vide Casale et Casalaticum.