« »
 
[]« 1 casata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 201a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASATA1
1. CASATA, Cassata, Cassatus, (promiscue enim scribitur) Habitaculum cum certa terræ quantitate idonea ad unam familiam alendam ; servis Casatis olim attributum, atque adeo ipsa familia. Canones Synodi Liptin. cap. 2. et ex iis Capitula Caroli M. lib. 5. cap. 3. et 198. et Capitula Caroli Calvi tit. 23. cap. 7. Epist. Episc. ann. 858. :
De unaquaque Casata 12. denarii ad Ecclesiam....... reddantur.
Adde Capitulare Karlomanni anni 743. art. 2. anni 779. cap. 13. de 50. casatis sol. 1. et Addit. 4. Capitul. cap. 132. de 60. casatis sol. 5. Decretale Precum quorumdam Episcoporum eod. ann. etc. Charta Hedeni Ducis pro S. Willibrordo Episcopo ann. 704. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 13 :
Donamus tibi vii. hobas et vii. Casatas, et cccc. diurnales de terra... Has Casatas ibidem manentes cum omni peculio vel laboratu eorum, quod habent vel habere noscuntur, totum tibi ad integrum trado.
Et col. 16. in Charta Ægelberti pro Monasterio Epternac. ann. 703 :
Quod mihi ex paterno jure legitime provenit, hoc est Casatas xi. cum sala et curticle meo... cum mancipiis et omni peculio eorum.
Othlonus Presbyter lib. 1. de Vita S. Bonifacii Moguntini Archiep. cap. 42 :
De unaquaque Casata solidus, i. 12. denarii ad Ecclesiam vel Monasterium reddantur.
Et lib. 2. cap. 14 :
De censu autem Ecclesiarum, id est, solidum de Cassata suscipe, et nullam habeas hæsitationem, dum ex eo poteris eleemosynam tribuere, et opus perficere sanctarum Ecclesiarum.
In Epist. Zachariæ PP. ad eumdem Bonifacium scripta legitur, Solidum de Casa suscipere. Charta Ethelredi Regis [] Angl. in Addit. ad Matth. Paris :
Quandam juris mei portiunculam, Casatas equidem senas, binis in locis semotas, etc.
Rogerus Hovedenus ann. 1008 :
Rex Anglorum Ethelred. de 310. Cassatis unam trierem, etc.
Ubi Henricus Huntindon. rem eamdem narrans, pro Cassatis, hidis, habet. Est autem Hida idem quod Cassata Anglis. Vide in hoc verbo.
Cassatus, Idem quod Casata. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 21 :
An. 959. Eldredus Rex dedit Ecclesiæ Christi in Dorobernia Monasterium Raculfense bis denis semisque æstimatum Cassatis, cum omnibus pertinentiis, sive littorum sive camporum, agrorum saltuumve.
Charta Edwardi Confessoris ibid. pag. 36 :
Centum mansas.... ita quod in ipsius terræ quantitate quod Episcopo aratur et quod coloni inhabitant, pro uno tantummodo Cassato reputetur, qui Ciltancumb ab hujus patriæ peritis vocatur,... largior.
Pag. 99 :
Supradicta vero quantitas terræ in Bradanfeld 48. Cassatorum, etc.
Pag. 121 :
Terra 20. Cassatorum.
Vita S. Ethelwodi Episc. Winton. inter Acta SS. Benedict. sec. 5. pag. 612 :
Reliquam vero præfati loci terram, quæ centum Cassatorum lustris hinc inde gyratur regali dominio subjectam Rex ipse possidebat.
Ibid. pag. 613 :
Dedit etiam Rex possessionem regalem... hoc est, centum Cassatos cum ædificiis, etc.
Occurrit alibi non semel in Chartis veterum Regum et Magnatum Angliæ pag. 50. 51. 100. 121. 203. tom. 2. pag. 838. 839. 840. 858. tom. 3. pag. 115. 116. 305. apud Willelm. Thorn. ann. 838. 942. Florent. Wigorn. pag. 612. etc. Ita Casato, pro familia usurpat Joannes Villaneus lib. 3. cap. 2. lib. 5. cap. 38. lib. 7. cap. 45.