« »
 
[]« Casimentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 203b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASIMENTUM
CASIMENTUM, Idem quod Casamentum. Charta Galeranni Comitis Mellenti, in Hist. Harcuriana tom. 4. pag. 1350 :
Præter terram Percharii et omnia Casimenta sua in foresta de Feheham cum omni libertate pasnagii.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. circ. 1130. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 453 :
Ego Rogerius Fuxensis comes... accipio te Rogerium de Biterris filium Ceciliæ et infantes, quos habueris, in fide mea et in Casimento meo in tota vita mea, in tali conventione, ut de omnibus hominibus rectus adjutor sim.
Etquidem vassallo tutelam præstare tenebatur dominus capitalis : Casamenti ergo et feudi una eademque erat conditio. Vide supra Casamentum 1. et infra Cassamentum.