« »
 
[]« 1 casamentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 199c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASAMENTUM1
1. CASAMENTUM, Feudum quod a Casa dominica dependet. Fulbertus Carnot. Episc. Ep. 6 :
Commendationem vestrorum Militum, qui de nostro Casamento beneficium tenent.
Ordericus Vital. lib. 5 :
Hanc donationem.... concessit D. Rodbertus Carnotensis Ecclesiæ Episcopus, in cujus Casamento sunt ea, etc.
Charta Radulfi de Balgentiaco ann. 1085. in Tabul. Vindocin. :
Quidquid idem Radulfus illi loco legitime dare voluerit in toto Casamento quod ab eo tenet, libenter ipse Comes concessit et auctorisavit.
Alia ex Tabulario Burgul. fol. 59 :
Vendidit medietatem terræ de Broeriis, quam tenebat de Guillelmo de Tornamina, qui eam auctorisavit in castro Toarciense Vicecomitis Arberti de cujus Casamento terra erat.
Alia ex Tabul. S. Albini Andegav. :
Fuit autem in hac donatione auctorizamentum Fulconis Comitis, et Suardi Domini Castri Credonis, ad quorum Casamentum pertinebat.
Charta ann. 1197. in Hist. Vergiac. pag. 122 :
Cepi de Odone Duce Burgundiæ in feodum et Casamentum Auxonam villam meam, cum castro, jurabilem et reddibilem sibi et successoribus suis.
Ita passim Casamentum sumitur, apud eumd. Fulbert. Ep. 19. Ivon. Carn. Ep. 173. et in Decret. 6. part. cap. 76. S. Bernardum Epist. 39. 284. Radulfum de Diceto in Abbreviat. Hist. ann. [] 880. in Chron. Besuensi pag. 550. 552. In variis Chartis apud Paradinum in Hist. Lugdun. lib. 2. cap. 39. Galland. de Franco allod. pag. 284. et 289. Louvet. in Histor. Belvacensi 1. Editionis pag. 405. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
D. Brussel de Feudorum usu lib. 3. cap. 8. demonstrat Casamentum aliquando a Feudo distinctum fuisse ac præsertim a prima sua origine nihil aliud fuisse, quam prædium ad vitam alicui concessum sub annua pecuniæ præstatione vel alia simili obligatione, idque probat inter cætera primo articulo postulationum Episcopi Lingonensis adversus Ducem Burgundiæ coram Ludovico Juniore ann. 1153. ubi sic legitur :
Quæro a Domino duce, quare cum Casatus S. Mammetis homo non esset, et bonum feodum inde haberet, placuit ei hominium nostrum derelinquere ? quatenus feodum reddat et præterea quidquid de eo accepit.
Primum observat eruditus Scriptor particulam non, quam quidam deleverunt, esse retinendam : deinde conficit ex relata postulatione Casamentum fuisse a Feodo distinctum, siquidem hominium a Feodato præstandum haud immerito dereliquisset, si S. Mammetis fuisset homo Casatus, sed laudatum caput legendum est integrum. Vide Feudum Casamenti in voce Feudum.
Casement, Chasement, Scriptoribus nostris passim. Philippus Mouskes in Philippo I :
Si fit oir de son Casement,
Raoul de Waiet voirement.
In S. Ludovico :
Car il ot le droit oir de Toulouse,
Et grant terre et grant Casement.
 :
Quant a Bues donnas son Chasement,
La Duchée de Gascongne la grant.
Alibi :
Ce est Guillaume de Monclin le vaillant,
Qui a tollu son riche Chasement.
Alibi :
Riche homme sont, chascun tint Chasement.
Le Doctrinal :
Se li homs a grant terre u rente u Chasement.
 :
Toute Bourgoingne vous doins en Chasement.
Infra :
Ne cuit je mie par le mien anciant,
Qu'il ait meillor home en son Chasement.
P. Carpentier, 1766.
De prædiis ecclesiarum et monasteriorum, titulo advocatiæ et defensionis subinfeodatis, maxime intelligendum est : qua etiam voce significatur castrum, quod nomine feudi conceditur ea conditione, ut domino capitali, cum libuerit, reddatur, ab ipso dehinc restituendum vassallo, cum eo usus fuerit. Neque cum Brussello facile existimem Casamentum a feudo distinguendum ob id præsertim, quod illud ad vitam alicui concederetur ; utriusque enim a prima eorum origine eadem fuit ratio. Hinc labente sæculo xii. passim Casamentum, pro Feudo occurrit ; aut Casamentum feodaliter teneri legitur, ut in Ch. ann. 1162. inter Probat. tom. 2. Hist. Lothar. col. 359. Sed nec huic sententiæ adversatur Charta ann. 1153. laudata ex lib. 3. de Usu feudor. cap. 8. particula non etiam deleta aut retenta, si rem penitus introspicias. Vide Casare, Casimentum, Cassamentum infra, et Feudum reddibile. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Casamen, in Actis SS. Bened. sec. 5. pag. 283. ubi de S. Alveo Abbate :
Ego itaque Ragenfredus Carnotum constitutus Antistes... dantes juste reddimus in propriis Fratrum usibus stipendiariis, quæ eorum alimoniæ subtracta a nostrorum quodam, nomine Elya, dominioque episcopali inepta cupiditate sunt detenta, atque in Casamen militum cæca mente tradita,
id est, Data militibus in feodum vel beneficium.
Chesamentum, Eadem notione. Charta Willebaldi et Guillelmi de Tremollia, in Tabular. Domus Dei Montis Morillonis in Pictonib. :
Si quis vero ex suis chesatis aliquod suum Chesamentum, vel aliquam terram pauperibus supradictis donaverit, ipsi domini concedunt atque donant.
Chasalamentum, in charta Dalmatii de Luzeio in Regesto Carcasson. fol. 40 :
Cum omnibus redditibus qui pertinent ad eandem villam, quam de suo Chasalamento tenebam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Casamentum Militare. Charta Roberti Episc. Ling. ann. 1101. inter Instrum. tomi 4. novæ Gall. Christ. col. 152. D. :
Confirmamus vobis (Abbati Molismensi) Ecclesiam S. Desiderii infra muros Lingonicæ urbis cum appenditiis suis, exceptis Militaribus Casamentis ;
hoc est, Feudis Militibus concessis, unde Casati milites : de quibus infra in Casati.