« 3 cassare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 205a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASSARE3
3. CASSARE, Perperam
pro secare, ut rectius habetur tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 359. unde locus integer
ita emendandus ut pro Cassabant et Cassationis scribatur Secabant
et sectionis, pro venationis porro venditionis.
Frangere, Gall. Casser. Edictum Philippi Pulcri pro Reformatione regni ann. 1302.
in Consuetud. MSS. Tolos. fol. 43 :
Eo quod gardiatores seu regaliatores amputabant seu Cassabant nemora dictarum Ecclesiarum, antequam tempus amputationis seu cassationis eorum, aut debitæ venationis advenisset.Ex his posterioribus verbis conjicio Cassationes, de quibus hic agitur, esse populationes, quas faciunt ii, qui in nemoribus adhuc tenerioribus venantur.