![[]](img/image.png)
3. CASTELLANUS, apud nostros,
sunt qui feuda Castellaniæ possident, quibus ipso jure castellum habere competit, cum mero
imperio, seu jurisdictione suprema, ut est in Consuetud. Norman. cap. 33. De his passim
Consuetudines municipales Franciæ, locis a Raguello et aliis indicatis, in quibus eorum
jura describuntur. Vide Hist. Dalphin. tom. 1. pag.
103. et 104. et D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 712. ubi docet eamdem
fuisse Castellani, quam Vicecomitis in Comitum urbibus potestatem, unde in iis urbibus,
inquit, ubi Vicecomes erat ab antiquo, nunquam poterat esse Castellanus, quia una et
eadem erat utriusque dignitas et jurisdictio.