« »
 
[]« Cataclitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 217a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATACLITUS
CATACLITUS, Cataclistus, Cataclyzus, Cataclyzomatis Ars. Quid sit vestis de Cataclitis, apud Tertullianum de Pallio cap. 3. quærunt viri eruditi. Quidam enim putant esse vestem cataclitorum, quibus nempe cataclita sternuntur, seu accubita, et tricliniares lecti. Ita quippe ϰατάϰλιτα appellari observare est ex Basilio ; ubi explicat quid sint θέριστρα ϰατάϰλιτα, apud Isaiam cap. 3. V'. 23. Verum qui attende verba Tertulliani expenderit per cataclita, materiam vestis expressisse deprehendet :
Mutant et bestiæ pro veste formam, quanquam et pavo pluma vestis, et quidem de Cataclitis, imo omni conchylio depressior, qua colla florent, et omni patagio inauratior, qua terga fulgent, etc.
Vide Forcellin. in Cataclista.
At quæ materia illa fuerit non promptum est definire. Alii de Cataclistis reponendum volunt, etsi constanter priorem lectionem retineant Codices omnes, uti fatetur Salmasius, qui ab hac sententia non omnino discedit. Sed quod Cataclistas vestes, apud Tertullianum, eas quæ in arca servari solent, appellatas volunt idem Salmasius et Cerda, vix probem : ut nec quod undique clausæ essent, quod contendit Sussannæus in Collectaneis, et Beroaldus ad hunc Apulei locum lib. 11. Metamorph. :
Veste nivea et Cataclista prænitens.
Malim enim his locis Cataclistas vestes appellari eas, quibus lapilli ac uniones intexi solent, qui quodammodo in opere includuntur, et ϰαταϰλείονται : quod faciunt Phrygiones. Unde Cataclistæ vestes, eæ sunt quæ opere Phrygio adornantur. Neque alia sunt θέριστα ϰατάϰλειστα, apud Isaiam, (nam ita legi in aliquot MSS. observant viri docti) non quidem instrata lectorum accubitalium, sed palliola ac vela feminea : quæ notio est vocis θέριστρον.
Jam vero quod pluriores Græci ac Latini ϰατάϰλειστα appellarunt, posteriores, seu potius Latini sequioris ætatis Scriptores, depravato vocabulo, Cataclyza, nuncupaverunt, opusque ipsum Cataclyzoma. Et certe Artem Cataclyzomatis, eamdem esse quæ aurifabrorum, qui operibus suis lapillos et gemmas [] induunt ac intexunt, (unde clusores et inclusores, et inclusorium opus, ut suo loco monemus) perspicue declarat Arnobius Junior in Conflictu cum Serapione lib. 1 :
Unum diadema video, sed in ipso diademate Cataclyzomatis arte gemmæ constitutæ.
Hinc facile est conjicere quid per cataclyza velit Gregor. Turon. lib. 2. de Glor. Confess. cap. 63 :
Veruntamen calicem non comminuit, quia Cataclyza in ipso fuerant solidata.
Neque enim per Cataclyza, fundus vasis, quod vult Cerda, sed lapilli, solidius vasi inserti, opere inclusorio, ac aurifabrili intelliguntur. Quod vero in solida materia faciebant aurifabri, id fecere in vestibus Phrygiones, quibus gemmas pariter et lapillos intexuere, et in iis quodammodo inclusere : unde vestes istas, de Cataclistis appellavit Tertullianus, quod essent ex specie Cataclisticorum operum.
Porro ut Cataclyza, de vasis, dixit Gregorius Turonensis, de diademate Arnobius ; ita Fortunatus in Vita S. Martini lib. 3. hanc vocem usurpavit in vestibus, cujus versus ex Codice literis Longobardicis exarato, qui in Bibliotheca Monasterii S. Germani Parisiensis asservatur, eo lubentius hoc loco describam, quod negotium facere videntur literatis omnibus, propter pravam scriptionem :
Vidisti thalamum sponsi super omnia pulcri,
Compositum gemmis, auroque ostroque decorum :
Quanto zona die lapidum radiabat honore,
Cyclades aut quales Cataclycis effera rasis,
Quæ palla ex humeris mixto chryso Phara beryllis,
Quodve monile decus collo radiabat in illo.
Ubi Codex Broweri :
Cycladis aut qualis Cataclysis effora rasis,
Quæ palla ex humeris mixto chrysopraso beryllis.
De quorum versuum sensu haud facili prorsus, hic in præsens non disputo : illos, ut in MS. Codice exarantur, repræsentasse contentus. Observo tantum cataclyza rasa dixisse Fortunatum, id est, pannos gemmis et unionibus exornatos. Sed et lib. 4. eodem vocabulo usus est in describendis vestibus pretiosis :
O Martine, decus, lapidum velamine compte,
Quam nova palla tibi, cujus textura coruscans,
Trama topazus erat rutilans, et stamen iaspis,
Et tunicæ insignis currunt pro vellere gemmæ ?
Quæ manus artificis Cataclyzica fila rotavit ?
Quis fuit hic opifex, ubi lana hyacynthina currit ?
Quis potuit rigidas torquere ad licia telas ?
Ubi Broweri Editio habet Cataclistis. Hæc porro licet prolixiora describere operæ pretium duximus, ut tandem liqueat, quid sit Cataclyzum, vel Cataclistum in vestibus, quod, nisi fallor, non aliud fuit a Phrygio opere, in quo lapilli fuerint ϰατάϰλειστοι, conclusi : est quippe ϰαταϰλείειν, Concludere, in Gloss. Græc. Lat. Neque enim a ϰαταϰλύζειν, quod est diluere, proluere, inundare, in eodem Gloss. peti debet etymon vocis Cataclyzum, cum abusive ex Cataclistum formata sit a recentioribus, etsi vestes ejusmodi potuerint dici gemmis et lapillis perfusæ. Quomodo περίχυτον usurpat Codinus de Offic. Palat. cap. 3. num. 13 :
Σϰαράνιϰον χρυσοχοϊϰὸν, λιθάρια δὲ ϰαὶ μαργαριτάρια ἔχον, οὕτω λεγόμενα Περιχυτα.
Idem Fortunatus lib. 2. de Vita S. Martini :
Totaque permixtis radiant velamina gemmis.
Confertæ gemmis vestes, apud Vopiscum in Aureliano. Crassiore auro smaragdinisque superinsutæ, apud Dudonem lib. 3. de Morib. Norm. pag. 153.