![[]](img/image.png)
CATAMAITI, Ergastulum, Gloss. Isid. in quibus etiam
Catomain, Ergastulum. Pithœus scribit :
Catomum, Ergastulum.Grævius credit, auctores Glossarum scripsisse
Catonium, Ergastulum. Κατώνιον, inquit, a ϰάτω, quod est subterraneum qualia sunt ergastula. Vox Catonium Græviano sensu nota fuit Laberio et Ciceroni. Vide in Catenatium.