![[]](img/image.png)
CATENATIUM, Pessulus, vectis, Ital. Catenaccio, apud Jo. Villaneum lib. 8. cap. 72.
Gall. Cadenat. Catholicon Armoricum :
Chaden, catena, catenatus, chadenet : item pedana.Vita S. Antonini Abb. Surrentini cap. 6. n. 26 :
Pessulum, quod vulgo Catenatium vocatur, cum quo valvæ majores casæ S. Antonini claudebantur, etc.Utitur Petronius Arbiter.
Catenatum, Eadem notione, in Vita S. Fructuosi Episcopi Bracar. cap. 19. (al. num. 18.) :
Habitaculi ostia... Catenatis et seris, diversisque duris obserantes claustris.Certe legendum arbitror in Gloss. Isid. :
Catenatium, ergastulum,pro Catamaiti, et Catomain. Ubi tamen quidam Catomum legunt : sed aliud fuit Catomus. Vide in hac voce.