« Caterva » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 225a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATERVA
CATERVA. S. Augustinus lib. 4. de Doctrina Christ. cap. 24 :
Cum apud Cæsaream Mauritaniæ populo dissuaderem pugnam civilem, vel potius plusquam civilem, quam Catervam vocabant : neque enim cives tandummodo, verum etiam propinqui et fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter se in duas partes divisi per aliquot dies continuos, certo tempore anni solenniter dimicabant, et quisque, ut quemque poterat, occidebat, etc.
Catervarius,
Qui semper in caterva est, id est, in multitudine populi. Joan. de Janua et Glossæ Isid. Noti sunt Catervarii pugiles, apud Suetonium et alios, qui catervatim pugnant non singuli cum singulis, de quibus Lipsius.
L. , 1840–1850.
◊ Catervatus, multitudine
circumdatus, ap. Maium. tom. 6. pag. 514. Catervare, aggregare, colligere,
Papias.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catervata, ut Caterva, Multitudo. Rolandinus Patavinus de Factis in Marchia Tarvisina
lib. 10. cap. 15 : Nam ipsorum Montagnanensium acies cum animorum constantia et vigore discurrens, pugnavit in ultima(acie)inimicorum Catervatam prudenter et animose.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catervatio, Ingens caterva, multitudo. Acta S. Reginswindæ tom. 4. SS. Julii pag. 95 :
At postquam ejusdem regionis Catervatio enormis talem tantumque, per inclyta B. Reginswindis merita, virtutum persensit odorem.
L. , 1840–1850.
Caterva Monachorum. Vide Marin. in Pap. Diplom. pag. 323. num. 104. not. 1.