« »
 
CATHOLICUS 1, CATHOLICUS 2, CATHOLICUS 3, CATHOLICUS 4, CATHOLICUS 5.
[]« 1 catholicus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 228b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATHOLICUS1
1. CATHOLICUS, Titulus Regi Franciæ vulgo datus. Summa Puncii Provincialis MS. ex Bibl. Thuana Cod. 525. ubi de Inscriptionibus Epistolarum :
Papa Regi Franciæ : Gregorius servus servorum Dei dilecto filio viro Catholico, vel Regi Francorum, salutem et apostolicam benedictionem... sic scriberet Papa aliis Regibus, et alii Reges illi remoto solum viro Catholico, quod apponi solet Regi Franciæ et Regi Jerosolymitano : huic quia semper fidelis exstitit, illi vero quia defensor est Christianitatis.
Honorius Papa IV. Ep. ad Philippum IV. ann. 1286. in Vindemiis Litter. Fred. Schannati pag. 210.
Honorius Episcopus servus servorum Dei Philippo illustri Regi Franciæ viro Catholico salutem.... Quilibet Rex Franciæ speciali nomine Catholicus appellatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Jam multis retro sæculis Catholici nomen Regibus nostris inditum fuit. Mabillonius lib. 5. de re Diplom. tabella 22. refert clausulam librorum Gregorii Turon. de gloria Confessorum, in qua prædictus
Libellus dicitur conscriptus.... anno ab Incarnatione Domini 767. temporibus felicissimi atque tranquillissimi et Catholici Pippini, Regis Francorum, et Patricii Romanorum, etc.
Sed ante eum Childeberti Catholicissimum regnum dicitur sub finem Vitæ S. Cæsarii Episc. Arelat. Unde Gregorius M. Epistola ad Childebertum II. lib. 5. Ep. 6 :
Quanto ceteros homines regia dignitas antecedit, tanto ceterarum gentium regna regni vestri profecto culmen excellit,
nempe Fide, ut postea explicat. Vide Christianissimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catholici nomen Hispanicis Regibus tribuit Alexander VI. teste Mariana [] in libro xxvi. cap. xii. Addit Comineus in libro v. de bello Neapolitano, decrevisse Pontificem Romanum, nempe Alexandrum VI. genere Hispanum,
attribuere illis nomen, ut Christianissimi dicerentur, et in suis ipse litteris atque sermone sic eos vocasse : sed cum ex Cardinalibus quidam resisterent, neque Galliam vellent appellatione illa privari, Catholicos nominare jussisse.
Ex eo igitur procul dubio tempore Reges Hispani vocantur Catholici.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exstat apud Miræum tom. 1. pag. 165. col. 1. Charta Manassis Episc. Camerac. pro Diclevennensi Abbatia S. Petri anno 1081. data :
Precibus ac petitione Roberti junioris Catholici Comitis Flandriæ, etc.
An Catholici titulus hic exprimat fidem hujus Comitis, an Catholicam seu universalem vel integram totius Flandriæ ditionem, aliis definiendum permitto : potius tamen crediderim titulum esse religionis, quam potestatis ac possessionis.
[]« 2 catholicus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 228c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATHOLICUS2
2. CATHOLICUS, Dignitas et magistratus, in Africa præsertim. Gloss. vet. : Consularis, Καθολιϰός. Hinc apud Eusebium lib. 8. cap. 23. Καθολιϰὸν τῆς Ἀφριϰῆς, et lib. 4. de Vita Constantini, τὸν τῆς διοιϰήσεως Καθολιϰόν, de Consulari et Præfecto Africæ interpretantur viri docti. At Cujacius ad l. 5. C. de jure fisci lib. 10. contendit, probatque non uno Basilicorum loco, id nominis spectasse Procuratores fisci, quod clare evincit Theodorus Hermopolites ad l. ult. C. Si a non compet. jud. ὁ Καθολιϰὸς, ἤγουν ὁ προιστάμενος ϰαὶ φροντίζων τῶν δημοσιαϰῶν πραγμάτων. Huic notioni convenit Gloss. Gr. Lat. : Καθολιϰός, Rationalis. Vide Gloss. med. Græcit.
Nec obstat quod Consulares eosdem cum Catholicis fuisse doceant veteres Glossæ : nam Consularium, vel certe Proconsulum munus fuit tributorum exactioni incumbere, quod Dio lib. 53. diserte tradit. Judices et Præsides eidem muneri operam impendisse ostendunt præterea l. 11. C. de Annon. et tribut. (lib. 10, 16.) l. In fiscalibus, C. de Exact. tribut. (10, 19.) Nov. 116. et Cassiodorus in Form. Rectoris provinciæ. Ejusdem muneris et appellationis censeri debent Officiales Gallici, dicti Generaux des Finances, quos γενιϰούς Scriptores passim vocant.
[]« 3 catholicus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 228c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATHOLICUS3
3. CATHOLICUS, Primas, qui inter Episcopos, primatiæ, ut vocant dignitatem obtinet. Id porro appellationis, spectavit præsertim, spectatque etiamnum hodie Primates aliquot Asiaticos, Antiochenæ olim sedi subditos et suffraganeos, quorum jurisdictio et diœcesis tam ampla erat, ut inde se Catholicos, id est, universales, nuncuparent. Procopius lib. 2. de Bello Persico cap. 25. de Persarmeniorum Catholico :
Τόν τε χρίστιανῶν ἱερέα Καθολιϰὸν ϰαλοῦσι τῇ Ἑλληνῶν φωνῇ, ὅτι δὴ ἐφέστηϰεν εἶς ὤν ἄπασί τοῖς ταύτῃ χωρίοις.
Otto Frising. lib. 7. Chron. cap. 32 :
Ea tempestate Armeniorum Episcoporum, eorumque Metropolitani, quem ipsi Catholicon, i. universalem, propter infinitum, i. amplius quam mille Episcoporum sub se habentem numerum vocant, Legati ab ultimo fere Oriente.... summum Pontificem Viterbii.... adeunt.
Bern. de Breydenbach Itiner. Hierosol. pag. 151 :
Nam (Armeni) proprium habent Primatem, quem Catholicon appellant, cui obediunt summo cum honore et reverentia, jussibus ejus a maximo usque ad minimum velut alteri Papæ obtemperantes.
At cur Catholicis tam ampla et diffusa assignata sit jurisdictio, docent Canones [] Nicæni Arabici a Turriano editi cap. 33. ubi de Seleuciensi Catholico :
Honoretur quoque similiter Sedes Seleuciæ, quæ est ex civitatibus Orientalibus, qui debeat etiam appellari nomine Catholici, et possit is ordinare Archiepiscopos, sicut faciunt Patriarchæ, ut Orientales non patiantur damnum, expectando Patriarcham Antiochiæ, aut eundo ad eum, et Gentiles reperiant viam ad necessitates suas, quia in hoc non fit injuria Patriarchæ Antiocheno. Siquidem ipse consensit, postquam hoc ab eo Synodus petivit, ne de sublata potestate ista quereretur, quæ nihil aliud desiderabat, ut illius provinciæ fideles pace et quiete fruerentur, simul etiam ut is, qui tenet sedem Seleuciæ, nomine Catholici honoraretur.
Capite sequenti, Seleuciensi Catholico dignitatis gradus statuitur supra omnes Episcopos Græciæ :
Si quidem ipse tenet locum Patriarchæ in Oriente, et sedes ejus in Concilio debet esse sexta post Episcopum Hierosolymitanum.
Denique cap. 35. Prælatus Persidis dicitur.
At hæc Seleuciensis Catholici dignitas postmodum divisa legitur, binique, ex uno, Catholici Patriarchæ Antiocheno subditi, creati : quorum alter Aniensis dictus, alter Hirenopolitanus, qui et Bagdatensis. De utroque Catholico sic Willelmus Tyrius lib. 4. cap. 9 :
Viginti provincias in sua jurisdictione, ejusdem Deo amabilis civitatis (Antiochiæ) dicitur habere Patriarcha, quarum 14. singulos habent Metropolitas, cum suis suffraganeis ; 6. vero reliquæ sub duobus Primatibus, qui vulgari appellatione dicuntur Catholici : quorum alter est Aniensis, alter vero Hirinopolitanus, qui est Baldacensis, cum eorum suffraganeis disponuntur.
A Tyrio hausit quæ habet in hanc sententiam Jacobus de Vitriaco in Hist. Hierosol. cap. 32.
At qui Aniensis Tyrio, Jacobo de Vitriaco, et Sanuto lib. 3. part. 7. cap. 1. dicitur, Annensis et Persidis Primas, in ordinatione sedis Antiochenæ, quæ exstat post Tyrium, Catholicus Ani, qui est Persidis, nuncupatur. Idem etiam Romogyreos Catholicus apud Nilum Doxapatrium, ubi de amplitudine diœcesis Patriarchatus Antiocheni agit, et Indiæ præsertim imperitasse narrat :
Πάλιν ὁ Ἀντιοχείας ϰατεῖχεν ἅπασαν τὴν Ἀσίαν, ϰαὶ Ἀνατολὴν, αὐτήν τε Ἰνδίαν, ὅπου ἔως τοῦ νῦν Καθολιϰὸν χειροτονῶν στέλλει τὸν ϰαλούμενον Ῥωμογύρεως, ϰαὶ ἀυτὴν τὴν Περσίαν ἒτι ϰαὶ ἀυτὴν τήν Βαϐυλῶνα, τὴν νῦν ϰαλουμένην Βαγδᾶ. ϰᾳϰεῖ γάρ ἔστελλεν ὁ Ἁντιοχείας Καθολιϰὸν εἰς Εἰρηνούπολιν, τὸν λεγόμενον Εἰρηνουπόλεως, ϰαὶ τὰς Ἀρμενίας, ϰαὶ Ιϐηρίαν, Μηδίαν, ϰαὶ τήν τῶν Χαλδαίων, ϰαὶ Παρθίαν, ϰαὶ Ἐλαμίτας, ϰαὶ Μεσοποταμίαν.
Petrus Antiochen. in Epistola ad Dominicum Gradensem Patriarcham meminit etiam Catholici Ῥωμαγύρεως ἢτοι χοροσᾶν.
Armenici Catholici diœcesim eamdem fuisse quæ Hirenopolitani, perspicue ostendit idem Tyrius lib. 15. cap. 18 :
Cui Synodo interfuit Maximus, Armeniorum Pontifex, imo omnium Episcoporum Cappadociæ, Mediæ, Persidis, et utriusque Armeniæ Princeps et Doctor eximius, qui Catholicus dicitur.
Illius amplitudinem supra annotavimus ex Ottone Frisingensi, quam attigit præterea Jacobus de Vitriaco in Hist. Hieros. cap. 78 :
Habent autem prædicti Armeni proprium Primatem, quem Catholicon appellant, cui cum summo honore et reverentia omnes a minimo usque ad maximum tamquam alteri Papæ obediunt.
Ab illo hausit quæ habet Sanutus lib. 3. part. 8. cap. 3. Sed et Papæ appellationem eidem [] tribuit Wildebrandus ab Oldenborg in Itinerario Terræ sanctæ, ubi de Armeniis :
Specialem habent Papam, quem ipsi sua lingua Katelcoste appellant.
Quo loco legendum indubie Katolich, ut et apud Marcum Paulum Venetum lib. 1. Itin. cap. 15. ubi tradit Armenis, Nestorianis, et Jacobitis omnibus, universisque Christianis, qui in India et Babylone versantur, unum imperare Patriarcham, quem Jacolith, seu Jacolich, uti aliæ præferunt Editiones nuncupant. Quod ipsum etiam tradit Brocardus, qui præterea observat neminem ad id muneris admitti, nisi Monachum. Catholici Armenicæ Ecclesiæ fit etiam mentio lib. 2. Epist. Innocent. III. PP. pag. 525. et apud Theorianum in Legat. Armen.
Primorum Armeniæ Catholicorum seriem et historiam ex Græco Scriptore, et ex Cod. 696. Bibliothecæ Regiæ, publicavit Combefisius in Hist. Monothelitarum, ex qua liquet primitus ordinationem et χειροτονίαν accepisse ab Ecclesia Cæsariensi. Gregorius enim primus Armenorum Episcopus pactum istiusmodi iniit cum Leontio Cæsareæ Cappadociæ Archiepiscopo, a quo ordinatus fuerat, ut successores pariter a Cæsariensi ordinarentur, quod et testatur auctor Vitæ S. Gregorii, et Isaacus Invectiva 1. in Armen. cap. 13. Verum prolapsi in varias hæreses Armeni, ab Ecclesia Cæsariensi et Catholica desciverunt.
In urbe Sis sedisse suo ævo Catholicum Armeniæ, auctor est supra laudatus Wildebrandus ab Oldenborg :
Hæc est capitanea civitas domini Regis infinitos et divites fovens inhabitatores : nullis munitionibus cingitur, unde potius eam villam, quam civitatem nuncuparem, si sedem Archiepiscopalem Hormenorum in se non haberet.
Imprimis vero adnotare lubet titulos honorarios, quos Zachariæ Majoris Armeniæ Catholico adscribit Joannes Archiepiscopus Nicænus lib. de Nativitate Domini :
Ὦ μαϰάριε Ζαχαρία, ὁ διάδόχος τοῦ μεγάλου ἀποστόλου Θαδδαίου γενόμενος, ϰαὶ σύνθρονος τοῦ ἁγίου Γρηγορίου, ὁδηγὸς δὲ τοῦ οἰϰοῦ Θοργών, ϰαἰ ἐπιστάτη Ἀράρτι ἐγχωρίων, ϰαὶ γνωστιϰώτατος τῶν φυλῶν τῶν ἀριστων πολεμιστῶν τῶν Ἀζάτ.
Habuit etiam Æthiopia suos Catholicos Alexandrinæ sedi subjectos, non tamen tantæ auctoritatis, quanta pollebat Seleuciensis Catholicus, cui jus erat ordinare Archiepiscopos, sicut faciunt Patriarchæ, quod Æthiopicis Catholicis non licebat. Canones Nicæni Arabici cap. 36 :
Sit apud eos loco Patriarchæ et appelletur Catholicus, non tamen jus habeat constituendi Archiepiscopos, ut habet Patriarcha, siquidem non habet Patriarchæ honorem et potestatem.
Mox subditur in Conciliis quæ in Græcia celebrantur, septimum locum post Seleuciæ Catholicum, cui datur sextus, Æthiopico assignari.
Catholicum Albaniæ memorat auctor Narrationis de Rebus Armeniæ apud Combefisium, qui Καθολιϰὸς Ἰϐηρίας dicitur in Menæis ad 26. Junii in S. Joanne Episcopo Gothiæ.
Catholicus Jacobitarum, quem illi Patriarcham vocant, recensetur a Zonara in Heraclio. De Catholicis multa præterea commentati sunt Sirmondus in Adventoria, Salmasius in Eucharistico cap. 3. et Marca in Dissertat. de Primatib. cap. 26. 27.
Catholicatus, Districtus Catholici, in Gestis Innocentii III. PP. pag. 127. 128. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catholicus Abbas, seu Hegumenus. Vide Abbas Abbatum.
[]« 4 catholicus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 229c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATHOLICUS4
4. CATHOLICUS, Rectus, æquus, qui fidem datam servat. Translatio S. Florentini inter Acta SS. Benedict. sæc. 6. part. 2. pag. 809. num. 8 :
Milites... de conventione quam cum Monachis fecerant, pœnitentes graviter indoluerunt. Lacrymantes igitur.... dixerunt Monachis, quia nullo modo paterentur, quod S. Martyr, et totius patriæ defensor alias transferretur. Quibus Monachi respondentes dixerunt, quia non erat istud Catholicum, quod dicebant, et secundum conventionis promissa fidem suam violare volebant.
[]« 5 catholicus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 229c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATHOLICUS5
5. CATHOLICUS, Christianus, vir probatæ fidei, integer vitæ. Chartul. S. Magl. Paris. ch. 1 :
Hæc omnia supradicta, vel quæ deinceps a Catholicis viris eidem conlata fuerint ecclesiæ.... confirmamus.
Charta ann. 1319. ibid. ch. 58 :
Concedimus parochianis dictæ ecclesiæ, quod aliqui dictorum parochianorum fideles et Catholici ab eisdem parochianis deputandi, colligant et percipiant elemosinas et legata quæcumque, quæ fient fabricæ ejusdem ecclesiæ convertenda circa refectionem ipsius ecclesiæ.
Libert. Montisol. ann. 1312. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 501. art. 12 :
Quod quilibet de populo filias suas cuilibet Catholico valeat maritare.
Itali Cattolico, eadem acceptione, usurpant.