« »
 
[]« 2 catus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 231b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATUS2
2. CATUS, Cattus, Gatus, et Gattus, Vinea, Vegetio lib. 4. cap. 15 :
Vineas dixerunt veteres, quas nunc militari barbaricoque usu Cattos vocant.
Brito in Vocab. :
Vinea dicitur quædam machina bellica, quæ Gallice dicitur Chat.
Mamotrectus ad Ezechiel. 35 :
Vineas, machinas bellicas, quibus itur ad murum suffodiendum, quas Bononienses vocant Cattos.
Catti ergo sunt vineæ, sive plutei, sub quibus miles in morem felis, quem Cattum vulgo dicimus, in subsessis, aut insidiis latet. Willelmus Brito lib. 7. Philippid. :
Huc faciunt reptare Catum, tectique sub illo
Suffodiunt murum.
Monachus Vallis Sarnaii in Hist. Albig. cap. 42 :
Machinam quandam parvam, quæ lingua vulgari Catus dicitur, faciebat duci ad suffodiendum murum.
Occurrit præterea apud eumdem cap. 52. et 63. Matth. Paris ann. 1226. Jacobum de Vitriaco lib. 3. Hist. Oriental. pag. 1142. in Hist. Obsidionis Jadrens. ann. 1345. lib. 1. cap. 34. lib. 2. cap. 6. etc. Aimoinus lib. 3. Hist. cap. 71 :
Erant Carri vimineis cratibus tabulisque tecti ligneis, in quibus latentes milites fundamenta suffoderent murorum.
Procopius lib. 2. Gothic. cap. 19. :
Τινὰς δὲ ἐϰέλευσεν ἐν τῷ ὀμαλῷ τὴν ἀπὸ τῶν ῾ράϐδων ἐπάγειν στοάν ; οὕτω γὰρ ϰαλεῖν τὴν μηχανὴν νενομίϰασι ταύτην.
Vide Portenarium in Felicit. Patavina l. 5. cap. 5. pag. 165.
Cattus, Eodem significatu, apud Ottonem de sancto Blasio cap. 23. Jacobum[] de Vitriaco in Epist. de Captione Damiatæ, Joan. de Beka in Arnoldo 49. Episc. Traject. Suffridum Petri in Joan. Heinsberg. Episc. Leod. cap. 17. in Chronico Colmariensi pag. 51. 61. etc.
Gatta, apud Radevicum lib. 4. cap. 63. Vide in Gozaet Gatta 2.
Gattus, apud Conradum Uspergens. :
Fecit turrim ligneam erigi, et alia instrumenta, quæ Gattos, sive aliis nominibus nuncupant, præparari.
Occurrit etiam apud Monachum Paduan. lib. 2. Chron. cap. 8. in Hist. Cortusior. lib. 7. cap. 7. in Chronicis Pisanis pag. 853. tom. 3. Ughelli, apud Ottonem Morenam in Hist. Rer. Laudensium pag. 46. 47. 49. 54. 56. etc. Sed Gatus vel Gattus apud hunc Scriptorem non ad suffodiendum murum in imo, sed ad trajiciendam fossam, ipsumque murum desuper destruendum inserviebat, ut recte adnotat Murator. tom. 6. col. 1035. in hunc locum :
Præterea Imperator Gatum maximum, cujus par nec similis unquam visus fuit, usque supra fossatum ipsius castri una cum alio minori Gato ducere fecit, fossatumque ipsius castri ex terra impleri præcepit... Gatum igitur via sic peracta sibi per medium fossatum ducere eum Teutonici cœperunt.
Col. 1041 :
Gatus quippe viam per medium fossatum faciens jam antea prope murum ipsius castri præcesserat ; in ipso enim Gato quædam trabs ferrata, quam Bercellum appellabant, constabat, quam, ipsi, qui infra ipsum Gatum fuerant foras plus de viginti brachiis projicientes, in murum ipsius castri mirabiliter feriebant, ac tandem tantum jam ferierant, quod de ipso muro plus de viginti brachiis in terra projecerant.
Hinc merito concludit oculatissimus Editor Muratorius, non ad suffodiendum murum, sed potius ad ipsius pinnas sive loricas evertendas institutum fuisse Gattum, pluteumque, Gall. Galerie, potius quam vineam esse appellandum ; enim vero, inquit, Vegetio lib. 1 :
Plutei dicuntur qui ad similitudinem apsidis contexuntur e vimine, et ciliciis, vel coriis proteguntur : ternisque rotulis, quarum una in medio, duæ in capitibus apponuntur. In quacumque volueris admoventur more carpenti, quos obsidentes applicant muris : eorumque munitione protecti, sagittis sive fundis, vel missilibus defensores omnes de propugnaculis civitatis exturbant, etc.
Quam belle hæc conveniant Catto, quem describit Cornelius Zantfliet in Chronico apud Marten. tom. 5. Collect. Ampliss. col. 389. ex ipsis illius Chronographi verbis patebit :
Interim, inquit, rem in desperato ponentes Leodini, quoddam instrumentum ligneum ex trabibus immensæ magnitudinis construentes, quod Cattum nuncupabant, substratis artificiose rotis ligneis ad diruendos muros Trajecti et oppidi Wick minare cœperunt
. His addo quæ referuntur in Breviario Hist. Pisanæ ad ann. 1171 :
Cumque diu pugnatum esset, illi se non valentes tenere videntes murum a Gatto foratum, et a manganis turrim, iv. Nonas Decemb. se reddiderunt Pisanis.
Ex quibus tandem omnibus conficimus varios fuisse Gattos ; alios quidem ad suffodiendos muros, quos solos attendit Cl. Cangius, et de quibus fuse Matth. Dogen Architect. Militar. pag. 488. et Milliet Dechales Curs. Matth. lib. 5. propos. 10. et 11. tom. 2. alios vero ad diruendos, quos hic post Muratorium attigimus. Petrus Gerardus Patavin. lib. 7. de Ezelino tyranno pag. 78 :
Et posto ad ordine gran quantita di vettovaglie sopra carri, [] arma, Gatti, mangani, trabucchi, ponti, etc.
Chron. Petri IV. Reg. Arag. lib. 3. cap. 23 :
E faen far ginys en Valencia, e en Barcelona, e mantelets, et Gates per combattre.
Adde cap. 25. Vide Murilegus.
Cata, apud Guillem. de Podio-Laur. cap. 30 :
Demum fuit consilium ædificare machinam ligneam, quam vocabant Catam, cum qua terram et aliqua pertraherent ad replenda fossata, quibus æquatis pugnam cominus inferrent, et effractis clausulis ligneis insilirent.
Hinc Catafalco, Italis machina illa quam Chafaux dicimus, quasi chat faut ut observavimus ad Joinvillam, cum non cata, vel catus sit, sed speciem illius referat.
Chat, nostris. Guillelmus Guiart in Philippo Augusto :
Devant Boves fu l'ost de France,
Qui contre les Flamans contance,
Li mineur pas ne soumeillent ;
Un Chat bon et fort appareillent,
Tant cuvrent dessous et tant cavent,
Qu'une grant part du mur destravent.
Idem ann. 1205 :
Un Chat font sus le pont atraire,
Dont pieça mention feismes,
Qui fust de la roche meismes,
Li mineur desous se lancent,
Le fort mur à miner commencent,
Et font le Chat si aombrer,
Que rien ne les peut encombrer.