« »
 
[]« 1 caula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 239b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAULA1
1. CAULA, Cancellum ante judicem, vel ingressus. Caules, Cancelli tribunales ubi sunt advocati. Caulæ, Munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Hæc Papias. Caulae ex Isidor. Orig. lib. 15. cap. 9. sect. 6. Isidorus in Glossis : Caules, Cancelli tribunalis (1. tribunales) ubi sunt advocati. A caulis seu ovilibus dictos fuisse cancellos judiciorum Grævius adnotat, a quibus, inquit, nominantur cancellarii Caulæ, quod judicum locus dissepiebatur a causidicis et populo adstante. Propter eamdem causam et septa in campo Martio, in quibus [] conveniebant centuriæ in comitiis, dicta sunt ovilia, quod suum quæque centuria septum haberet, in quo congrediebantur, ut oves et agni sua habebant separata sepimenta in caulis sive ovilibus. Caules autem dici pro Caulis non puto, sed errorem esse aut auctoris Glossarum, aut librarii. Hucusque Grævius. Vide Forcellinum.