« »
 
[]« 4 causa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 241a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUSA4
4. CAUSA. Causæ, Judicia, placita, malla. Hincmarus Opusc. 29 :
Jussistis præfatum Episcopum, ut die et loco denominato veniret ad Causas vestras, id est, ad judicia sæcularia, et suum advocatum... donaret.
Hinc Causam quærere, requirere, conquirere, id est, judicium, in Lege Salica tit. 60. § 1. in Capitulis Caroli Magni lib. 3. cap. 38. 40. 51. Causam alicui movere, apud Henricum Rebdorff. ann. 1300. Galli dicimus, Mettre quelqu'un en cause. Vocare in Causam, apud Helmodum lib. 1. cap. 84. Sugerius in Ludovico VI. cap. 21 :
Cum præfatum Haimonem frustra in Causam vocari fecisset.
Ecbasis vers. 394.
P. Carpentier, 1766.
Lit. ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 253 :
Quod die Lunæ, casu quo feriata non existat, Causæ civiles tractabuntur, et primo Causæ commissionum ;.... die Vero Veneris Causæ criminales prædictæ recitabuntur.
Vide ibi notam docti Editoris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Causa Jurata, Quæ juramento diremta est. Leges Caroli Magni cap. 65. apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 101. col. 2 :
De furto vel de minoribus Causis statuimus, si ille cujus Causa fuerit jurata dicere voluerit, quod ille qui juravit, se sciente perjurasset, campo vel cruce contendat.
Causas Dicere, nostris Plaider la cause. Baldricus Noviomensis in Chr. Camerac. lib. 1. cap. 14 :
Ut Clerici cujuslibet ordinis, neque propriis, neque pro Ecclesiasticis causis, aliter adire debeant forum, nec Causas dicere audeant, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Causa Manente. Leges Rotharis cap. 25. apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 20. col. 1 :
Si quis res suas ab alio in exercitu requisierit et noluerit ille reddere, tunc ambulet ad Ducem ; et si Dux illi aut judex, qui in loco ordinatus est a Rege veritatem et justitiam conservaverit, componat tam Regi quam ei cujus causa solidos xx. et Causa manente,
hoc est servato suo jure ei qui repetit res suas.
Causæ Palatinæ, Lites, judicia quæ in Palatio coram Comite Palatino ventilabantur, in Capitulis Caroli Magni ann. 997. cap. 4. apud Hincmarum de Ord. Palatii cap. 33. et Opusc. 60. in veteri Notitia apud Doubletum pag. 716. et in Notitia Caroli Calvi quæ exstat in Append. ad Flodoard. et alia Charta ejusd. Caroli ex Tabulario S. Cyrici Nivern. n. 2. Causæ Reipublicæ, judicia de rebus publicis et quæ Regem spectabant, in Capitulis Caroli C. tit. 23. § 7. Epist. Episc. ann. 858. Causæ Publicæ, apud Gregor. Turonens. lib. 9. cap. 11. 20. in Annal. Francor. Fuldens. ann. 752. et in Vita Franconis Episc. [] Cenoman. Causæ pro salute Reipublicæ, apud Fredegar. ann. 768. Causæ Regales, Placita Regia, in Lege Longobard. lib. 1. tit. 2. § 8. lib. 2. tit. 35. § 8. Rothar. cap. 372. Liutpr. 77. (6, 24.) apud Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 62. 76. etc. Causæ Legales, in Fragmentis Capitularium editis a Baluzio cap. 8. quæ secundum Leges dirimuntur.
Charta de Causa Suspensa, quæ datur absenti Reipublicæ, vel alia causa, qua lites omnes et negotia adversus eum conquiescere jubentur, apud Marculfum lib. 1. form. 23.
Causalis, Litigiosus. Gloss. Græc. Lat. Αἰτιολογιϰοί, Causales. Cyprianus, seu auctor de Singularitate Clericorum :
Causale est quod feminæ est, et copulatio ejus semper infesta est.
Synodus Suessana ann. 303. Sess. 3 :
Nihil time, quoniam in tui damnationem nihil apponimus Causale, nihil defendimus, etc.
Hæc Synodus fictitia est.
Causalis. Glossæ MSS. ad Concilium Calchedon. cap. 12 : Per pragmaticam, per Causalem.
Causalicii, Qui litigant de re aliqua. Tabular. Brivatense Ch. 114 :
Ipsi jurati vel testimoniati unanimiter dixerunt, quod ipsi Causalicii cum omnibus appenditiis eorum terris seu et pratis... plus debent, etc.
Causales. Idem Tabular. Brivatense Ch. 180 :
Vendimus S. Juliano et Clericis ejus unam hæreditatem nostram, hoc est, Causales qui sunt juxta muros claustri S. Juliani et juxta cellarium ejus, et apprehendimus inde pretium factum sol. 70. De Clericis advenerunt autem nobis ipsi Causales, non de comparatione, nec donatione : sed Clerici S. Juliani concesserunt Uberto avo nostro, ut maneret ibi, etc.
Ubi forte Casales legendum vel Clausales.
Causare, Litigare, Causas agere, Calumniare, repetere. Papias : Causare, calumniari, exigere, in causam ducere. Gloss. Græco-Latin. : Αἰτιῶμαι, Criminor, accuso, culpo, incuso, Causo. Lex Langobard. lib. 2. tit. 52. § 1. Rachis 7. :
Si quis causam alterius agere, aut Causare præsumpserit.... Et si forsitan aliquis per simplicitatem suam causam agere nescit, veniat ad placitum : et si Rex aut judex præviderit, tunc debeat dare ei hominem qui causam ipsius agat.
Gregorius Turon. lib. 10 :
Causaturus accessit.
Petrus Venerab. lib. 1. Epist. 2 :
Et in die Causandi cum Stephano in præsentia nostra suscepta, Pisas profectus est.
Charta ann. 1021. apud Diago in Comitib. Barcinon. lib. 2. cap. 31 :
Non est mihi licitum Causari vobiscum in sæculari judicio, nisi exors efficiar canonicæ regulæ.
Charta Conradi Imp. ann. 830. in Bibl. Sebus. lib. 1. cap. 92 :
Nemo .... inquietare, molestare, Causare, perturbare præsumat.
Libertates concessæ Villæ franchæ ab Archembaldo Dom. Borbonii ann. 1217. MSS. :
Nullus burgensis de Villa francha debet Causari extra villam in curia laicali, etc.
Ita Chartæ veteres passim, apud Franciscum Mariam in Mathildi lib. 3. pag. 141. 152. 164. etc. Hinc apud nos Causer, pro tricari, nugari, garrire, et Gausser, pro irridere : non enim etymon a Germanico Kosen deducendum, ut vult Besoldus.
Causare, Calumniare, repetere. Vetus Charta apud Ughellum tom. 9. pag. 920 :
Ostendit (Episcopus) se Causare Monasterium, atque ad suum jus intromittere.
Ita in alia apud eumdem Ughell. in Episcopis Veronensibus pag. 805.
P. Carpentier, 1766.
Causer, eodem significatu, in Sent. locumtenentis Duac. ann. 1377. ex Reg. [] 142. Chartoph. reg. ch. 138 :
Pour lequel fait et omicide lidis procureur eust Causé et calengiet ledit Jaquemars pardevant nous en jugement de avoir desservi mort. Coser
et Choser, pro Increpare, vituperare, objurgare, vulgo Gronder, blâmer, reprimander, in Vita J. C. MS. :
Sa fame l'ot, moult fort le Cose,
Car ele estoit moult saine cose.
Fabul. tom. 1. pag. 160.
Moult de sa gent parler n'en osent,
Mais par derriere moult l'en Chosent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Causare, Fabricare, facere. Idem est quod Caussare. Vide in hac voce. Statuta Massil. lib. 5. cap. 52 :
Ordinamus.... quod fabri.... exercentes ministerium fabrariæ.... non accipiant pretium vel mercedem ultra modum infra scriptum, videlicet pro ferrando equo quatuor den. de uno pede.... Item, de Causando quendam ligonem, sicut convenerint inter se, justo modo.
Notum est a Scholasticis usurpari verbum Causare, pro efficere.
Causatio, Lis, controversia, placitum, Gregor. Magn. lib. 1. Epist. 9 :
Fines, de quibus Causatio mota est.
Concilium Arelatense ann. 813. can. 16 :
Ne in Dominicis diebus publica mercata, neque Causationes disceptationesque exerceantur.
Capit. 1. ann. 811. cap. 2 :
Unde illæ frequentissimæ Causationes in quibus unus alteri quærit quicquid parem suum viderit possidentem.
Charta Eberardi Salzburgensis Episc. in Chron. Reichersper. ann. 1153 :
Deposuit Causationem super quodam prædio.
Formulæ veteres apud Bignon. :
Ut Causationes et lites definire et terminare juste et rationabiliter debeant.
Vide Translat. S. Guthlaci num. 15. Ita etiam vocem hanc usurpat non semel Symmachus lib. 2. Epist. 22. 36. lib. 4. Epist. 18. Charta ann. 1048. in Chartulario S. Victoris Massil. fol. 170 :
Nos audita Causatione sive contrapellatione, quam Dominus Isanus Abbas et Monachi S. Victoris fecerunt adversum nos, etc.
Chart. Langob. ann. 724. ap. Brunetti pag. 471 :
Si forsitan quislibet ex successoribus meis..... litis Causationem inmittere præsumpserit, etc.
Formula fori Romani. Chart. ann. 816. ap. Ludew. Script. Bamb. tom. 2. pag. 5 :
Si quis ullam causationem de hac parva oblatione.... generare conatus fuerit, etc.
Recausare, Idem quod Causare. Tabular. S. Cyrici Nivern. ch. 28 :
Quælibet persona qui contra hanc donationem ullo unquam tempore venire aut Recausare conaverit, etc.
Incausare, In causam mittere, Mettre en cause, in jus vocare. Charta Waldemari Regis Daniæ ann. 1326 :
Si aliquis Incausatus fuerit, quod alecia in aquis emerit, ipse tertia manu se purgabit.
Causarius. Gloss. MS. Regium sign. 1197 : Pragmatici, Causarii Vide supra Causalis. Gloss. Isidor. et Papias : Causarius, litis amator, etc.
Causarius, interdum Reus qui ex aliquo crimine ad causam ducitur, Joanni de Janua. Gloss. Isidor. Causarius reus. Gloss. Græc. Lat. ὐπαίτιος, Causarius. Aliter tamen hanc vocem interpretantur viri docti : quippe Causarium, in Glossis sontico morbo laborantem dici volunt ; ὑπαίτιοι enim idem valet quod sontes, apud Latinos : idque eruunt ex Hesychio, cui ἐπίληπτοι, dicuntur ὑπαίτιοι, et δαιμονιζομένοι ; atque ita usurpavit Passionarius Galeni, cujus auctorem Gariopontum volunt lib. 1. cap. 11. de Anteneasmo, maniæ specie, qua qui laborant, a Latinis Percussores, ab aliis Causarios appellari observat : ubi perperam editum [] in 1. Edit. Lugdun. ann. 1526. Causanos. In Basileensi vero ann. 1531. absunt hæc verba, alii Causarios.
Causarius. Qui causam habet, ratione et causa nititur. Sussannæus in Vocabulario :
Causarii, Quibus causæ legitimæ, ne mererent, suppetebant.
Sic apud Livium Causarius miles dicitur, cui legitima causa est missionis efflagitandæ. Causaria missio, in leg. 9. Cod. Th. de Desertor. (7, 18.) Causaria liberalitas, apud Spartianum. Causariam missionem quidam interpretantur, cui morbus causa fuit, ut Causariam liberalitatem, cui aliquis casus ac calamitas causa fuit. Nam causa pro morbo sumi observatum.
Causaticus. Qui alium in causam trahit. Lex Bajwar. tit. 16. § 2 :
Non debet testem veritatis compellere Causaticus ejus, nisi forte aliquis testem mendacem habere voluerit.
Causator, Qui actoris vel rei in judicio partes agit, litigator. Lex Salica tit. 60 :
Cum causa discussa fuerit inter duos Causatores.
Decretio Childeberti Regis cap. 11 :
Causator Centenarium cum Centena requirat.
Lex Langob. lib. 2. tit. 21. § 30. Lothar. l. cap. 74. :
Neque cogantur ad placita venire, præter in anno... exceptis scabinis, et Causatoribus, et testibus necessariis.
Vide tit. 41. § 1. tit. 51. § 2. tit. 55. § 13. lib. 3. tit. 9. § 8. Liutpr. 25. (4, 7.). Carol. M. 21. Liutpr. 8. (2, 2.). Lothar. I. 26. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 10. Capitula Caroli C. tit. 31. cap. 33. Edict. Pistens. ann. 864. Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 2 :
Excepto per verissimas cartulas cum quibus se Causatores legaliter defendere queant, etc.
Gregorii Monachi Chron. Farfense, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 616 :
Tunc supradicta Carabona ancilla Dei inique adhæsit eidem Donadeo, ut propter amorem consanguinitatis traderet illi ipsam chartam, per cujus occasionem chartæ, quæ legalem investituram non habuit, invasor et Causator hujus terræ exstitit idem Donadeus ;
id est, per actionem judicialem invasit.
Causamentum. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 111 :
Similiter nempe statuerunt ac bonum Causamentum esse laudaverunt, ut si quis, etc.
Galli dicerent :
Ils ont jugé que c'estoit une bonne chose d'ordonner, etc.
Charta Alfonsi III. Regis Portugalliæ ann. 1289. tom. 4. Monarchiæ Lusitanæ pag. 279. v. :
Et si illud non pectaverit, remaneat in Causamento de Meyrino.
Vide Causimentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Causam, Ob, propter. Gall. A cause, apud Lobinellum Hist. Paris. tom. 3. pag. 378 :
Guido Abbas Majorismonasterii, et ad Causam ejusdem monasterii, Administrator Collegii sæcularis S. Martini de Plessyo.
Ibidem pag. 102 :
Jus præsentandi et conferendi beneficia intra fines Ecclesiæ S. Germani ad dictam Ecclesiam tanquam ad Matricem pertinet, et ad Causam ejusdem ad Decanum et Capitulum.
Item pag. 109 :
Ad causam Ecclesiæ nostræ.
Apud eumdem Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 837 :
Ad Causam et ratione successionis Domini Conani.
Passim occurrit alibi.