« »
 
[]« 2 cautum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 244a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUTUM2
2. CAUTUM, Cotum, ex Hispanico Coto, Locus defensus, immunitas, Salvitas, Cautare, Incautare, Defendere, protegere, munire, securum facere, Cavere rei alicui, unde vox videtur deducta. Charta Sancii Regis Portugalliæ æræ 1238 :
Promisi me erecturum munitionis lapides, quos Cautum vocant, in circuitu loci sanctissimæ Virginis.
Charta Ordonii Regis æræ 950. apud Anton. de Yepez tom. 4. [] Chron. Ord. S. Benedicti pag. 436 :
Et cum sua concurrentia et cum suo Cauto in circuitu ipsius concurrentiæ, etc.
Infra :
Et sunt ipsæ Ecclesiæ Incautatæ in toto gyro per petras erectas et scriptas, etc.
Ibidem :
Similiter damus vobis ipsam cortem de villa Patrono Cautatam, cum suis domibus et ædificiis, sum sua cortina quomodo concludit per ipsum flumen, etc.
Charta Bermundi II. Regis æræ 1070. apud eumdem tom. 6 :
Sit vobis Piniolo et Ildonciæ attributa licentia facere quod volueritis de Cautis et hæreditatibus, quas a me accepistis.
Alia æræ 1153. ibidem pag. 473 :
Cum suis testationibus omnibus, et rebus et familia libera ab omni censu et debito nostræ Ecclesiæ, et cum duabus partibus de illo voto, et clamoribus, et cum suo Cauto in gyro, etc.
Vide eumdem tom. 5. pag. 438. Vetus Lapis in Monasterio de Husillos, in Hispania, apud Ambros. Moralem lib. 16. cap. 44 :
Æra 1195. Rex Sanctius Domini Aldefonsi Hispaniarum Imperatoris filius, dedit Cautum Ecclesiæ sanctæ Mariæ de Fustellis, Raimundo Gileberto existente Abbate ejusdem Ecclesiæ.
Charta Alfonsi VII. Imp. æræ. 1182. apud eumdem Yepez tom. 7 :
Cauto etiam prænominatos terminos et loca prænominata jam dictam Ecclesiam S. Joannis, et omnem ejus ubicunque sit hæreditatem, quod nulla potestas, nullusque alius homo, causa malefaciendi vel pignorandi intrare præsumat, etc.
Quæ formula in aliis Chartis ejusdem Regis occurrit non semel. Charta Alfonsi VIII. Regis Castellæ æræ 1213. apud eumdem Yepez tom. 7 :
Et omnia pecora vestra per omne regnum meum sint secura et Cauta, tanquam mea propria, et libera, et ubique habeant pascua.
Ibid. :
Mando etiam et firmiter statuo, quod omnes hæreditates vestræ, tendæ, et canales, furna, et omnia vestra tanquam mea propria sint, ut dictum est, Cautata, et ab omni gravamine et inquietatione tam regali quam alia semper libera et absoluta.
Charta Ferrandi Regis Castellæ æræ 1224 :
Cauto vero supradictos homines et omnia quæ habent vel habebunt, quod nullus de cætero pro aliqua voce, vel calumniis, excepto pro pretio debito, audeat pignorare, vel de suo aliquid prendere, molestare, vel calumniare. Hujus autem liberationis et Incautationis inchartationem facio Deo et sanctæ Agathæ, etc.
Vide Brandaon. in Monarch. Lusitan. tom. 3. pag. 71. 195. 212. tom. 4. pag. 50. 101. 187. v. tom. 5. pag. 308. Colvanerez in Segovia cap. 18. pag. 5. etc.
Cotus. Charta Alfonsi VII. Regis æræ 1174. apud eumdem Yepez tom. 5. pag. 472 :
Nullus homo sit ausus ingredi infra hos Cotos, neque ullam violentiam facere, etc.
Occurrit ibi pluries. Charta Alfonsi Hispaniarum Imperatoris æræ 1162. apud Bivarium :
Offero, et confirmo, et concedo omnia quæcunque sint, sive de regalengo, sive de condado : sive magna, sive parva infra Cautos, quos proavus meus posuit... id est per Cautos de termino de Vitriales, etc.
Alia Sancii Regis Portugalliæ æræ 1231. apud Rodericum da Cunha in Episcopis Portens. 2. part. pag. 58 :
Ego Sancius... facio chartam Cauti Gondomar quod... augmentari fecimus.
Infra. :
Ubi sedet antiquus lapis Cauti : Quidquid infra lapides et terminos istos concluditur, firmiter Cautamus, et Cautatum in perpetuum esse mandamus, et hæreditates quæ ad casalia infra Cautum istum existentia extra Cautum pertinent, habeat prædictus Episcopus, etc.
Charta Martini Ovetensis Episcopi æræ 1288. apud Yepez[] tom. 3. pag. 217 :
Tibi Abbati domino Joanni Sammonensi ejusdem loci, atque successoribus vestris facimus scripturam libertatis, ut amplius Sammonense Monasterium aut Ecclesias vestras, sive intra Cautum sive extra Cautum ad Sammonense Monasterium pertinentes non inquietemus, neque jus Pontificale desuper Monasterium vestrum, aut super Ecclesias vestras, unquam requiramus.
Vide eumdem Yepez tom. 5. pag. 439. b. 448. b. 449. b.