![[]](img/image.png)
CAVATICUM, Capitis census. Codex Irminonis Abb. Sangerman. MS. fol. 19. recto :
Quos adquisivit Donnus noster Abbas, dicens eos esse servos S. Germani, et faciens eis reddere Kavaticum. Hujus Gunfredi fuerunt filii duo et septem filiæ ; ex filiabus enim ejus acepit 1. Fletold. nomine Ermintrudem, qui suum Cavaticum similiter reddidit.Et fol. 61. col. 2 :
Sunt in Nuviliaco mansi vestiti vi.... solvunt ad hostem multones xii. de Cavatico sol. v. denar. iii.Vide Capitale 5.