« »
 
[]« 1 cavea » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 237a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAVEA1
1. CAVEA, Theca, nostris Cage : quippe a caveis theatralibus quibus includebantur feræ, dum emitterentur, de quibus lex 2. Cod. Theod. de Venat. ferar. (15, 11.) Caveæ dictæ illæ portatiles, in quibus aves includimus, deinde quævis thecæ ac capsæ. Fragmentum Petronii :
Super limen autem Cavea pendebat aurea, in qua Pica varia intrantes salutabat.
Hinc
Cavea pendebat aurea, in qua Pica varia intrantes salutabat.
Hinc Cavea pro quavis theca. Eckeardus Junior de Casibus. S. Galli cap. 1 :
Fit de auro Petri, Cavea Evangelii, fit calix, fit capsa, etc.
Et infra de capsa S. Pelagii :
Cavea inclusam..... nave terraque eam tibi mittam.
Eckeardus Minimus de Vita Notkeri cap. 11 :
Quid ergo ? de auro Petri, calix fit, capsa fit, Cavea Evangelii, omnia preciosissimis gemmis ornata.
An eadem notione in MS. Codice Irminonis Abbatis Sangerman. fol. 112. verso col. 2. (Br. 22. sect. 79. bis.) : []
Frudinus servus... solvit pullos iii. ova xv. facit wactam, et portat Caveas ad Monasterium. Monasterium SS. Mart. Crispini et Crispiniani in Cavea Suessionensi,
Gall. S. Crespin en Chaye, ab iisdem Caveis theatralibus nuncupatur, ut recte probat Hadr. Valesius in sua Galliarum Notitia pag. 58.