![[]](img/image.png)
2. CAXA, Res vetustior, Anastasio Bibliothecario, sive alteri Chronicorum Casinensium
abbreviatori apud Murator. tom. 2. pag. 317. col. 1. Est pro Casca ; Cascus enim
veteribus Latinis est Antiquus, priscus. Cicero Tuscul. quæst. lib. 1 :
Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos Cascos appellat Ennius, esse in morte sensum, neque excessu vitæ sic deleri hominem, ut funditus interiret.