« Syncellus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 688b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYNCELLUS
SYNCELLUS, Dignitas Ecclesiastica e præcipuis et honoratioribus, qua qui cohonestatus erat,
in eadem, qua Summus Pontifex vel Patriarcha, cella habitabat, unde nominis etymon. Habuit
enim suos Syncellos non Græcanica duntaxat Ecclesia, quod notissimum est Scriptoribus
Byzantinis, sed etiam Romana. Siquidem Leo Papa in Epistola ad Kenulphum Merciorum Regem
apud Willelmum Malmesburiens. lib. 1. de Gestis Reg. Angl. cap. 4. S. Augustino primo
Anglorum Apostolo hanc appellationem adscribit :
Nos per omnia enucleatius trutinantes, in sacro scrinio reperimus sanctum Gregorium prædecessorem nostrum in integro ipsam parochiam numero XII. B. Augustino Syncello suo Archiepiscopo tradidisse et confirmasse Episcopos consecrandi.Unde colligitur, Augustinum ex iis fuisse Clericis, vel Monachis, quos idem Gregorius in Synodo Romana ann. 595. statuit, ministerio cubiculi Pontificalis obsequi debere :
ut is, qui in loco est regiminis habeat testes tales, qui vitam ejus in secreta conversatione videant, et ex visione sedula, exemplum profectus sumant.
◊ Neque istius moris primus auctor fuit Gregorius Magnus, cum
id primum in Ecclesia inductum a Lucio I. PP. tradat Liber Pontifical. Damasi PP. in
Lucio :
Hic præcepit, ut duo Presbyteri et tres Diacones in omni loco Episcopum non de sererent, propter testimonium Ecclesiasticum.Idem Lucius in Epist. ad Galliæ Episcopos :
Hortamur vos, sicut et in hac sancta Ecclesia constitutum habemus, ut semper testes vobiscum Sacerdotes et Diaconos habeatis, etc.Cui Constitutioni subscripsere postmodum variæ Synodi præter Romanam, scilicet Turonensis II. can. 12. Parisiensis VI. can. 20. Aquisgran. II. ann. 836. can. 1. Ticinensis ann. 850. can. 1. Capitula Caroli M. lib. 5. cap. 174. Canones Hibern. lib. 1. cap. 8. etc. Vide præterea Gregorium Turon. lib. 6. cap. 36. Bennonem de Vita Hildebrandi pag. 41. etc. Atque hinc plures simul eodemque tempore fuisse legimus. Nam Heraclianus et Laurentius Syncelli Epiphanii Patriarchæ Constantinopolitani recensentur in Collatione Catholicorum cum Serverianis habita Constantinopoli ann. 532. Basilii Monachi Supplicatio in Concilio Ephesino part. 1. can. 30. de Nestorio Patr. CP :
Οὐ μόνον δὲ τοὺς αὐτοῦ ϰληριϰοὺς ἢ συγϰέλλους, ἀλλὰ ϰαὶ ἐϰ τῶν ἔξωθεν παροιϰῶν προσελάϐετό τινας,Vide Glossar. med. Græcit. col. 1470.etc.
◊ Habuit igitur olim Summus Pontifex suos Syncellos,
tametsi postmodum, vel appellationem saltem, si non officium, desiisse par sit credere,
cum de iis fere sileant cæteri ex nostris Scriptores. In Ecclesia vero Constantinopolitana
præcipuum locum obtinuisse Syncellos, statim ab instaurata urbe, testantur Cedrenus
et Zonaras ad ann. 24. Theodosii Junioris, et Victor Tunnensis in Anastasio. Cæteros etiam
Patriarchas Syncellos habuisse colligimus ex Synodo Nicæna II. συγϰέλλων γενομένων τῶν ἐϰεῖσε Πατριαρχῶν, præterea ex VII. Syn. act. 1. pag.
474. 481. 530. Edit. 1617. Synodo Calchedon. act. 1. pag. 184. et 188. Synodo VIII. act.
1. pag. 713. 734. ex Niceta Paphl. in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 713.
◊ Syncellorum, igitur in Ecclesia Constantinopolitana
quod fuerit primitus munus, frustra quærunt viri docti. Quidam enim sic appellatum
opinantur Syncellum, qui morituro Patriarchæ successor designabatur, quique, eo
adhuc in vivis, in Patriarchio cum illo habitabat, proindeque erat ejusdem cellæ
cohabitator et consors. Idque eruunt ex Cedreno et Zonara, tradentibus Seryphum
apud Saracenos eumdem obtinuisse locum, quem Syncellus apud Patriarcham. Nam
quemadmodum, inquiunt hi Scriptores, ὁ Σύγϰελλος τοῦ Πατριάρχου
θανόντος εἰς τὸν ἐϰείνου τόπον ἀντιϰαθίστατο, sic Seriphus Chalyphæ
defuncto substituebatur. Certe non negaverim, interdum Syncellos Patriarchis
extinctis successisse in eam dignitatem. Ecce apud Victorem Tunnensem loco citato :
Timotheus Constantinopolitanus Episcopus...... 5. die mensis Aprilis occubuit, et Joanni Cappadoci Syncello proprio atque Presbytero Episcopatum tradidit.Suggestio Dioscori Diaconi ad Hormisdam PP. tom. 1. Epist. Roman. Pontif. de Joanne Patr. CP :
In cujus locum Epiphanius quidam Presbyter Syncellus ejus ordinatus est.In Epistola Synodi Constantinopolitanæ sub eodem Epiphanio, Heraclianus Presbyter sanctæ majoris Ecclesiæ dicitur
Cohabitator prædicti sanctissimi Archiepiscopi, id est Syncellus, uti appellatur in Collatione, quæ sub Justiniano facta est Constantinopoli. Quosdam alios e Patriarchis Byzantinis, dignitate antea Syncellos recenset S. Nicephorus in Chronol. præter Joannem Cappadocem, cui primo hanc dignitatem adscribit, Theodorum videlicet et Georgium ejus successorem, Anastasium et Joannem. Aliquot alios sequiori ætate habent etiam Cedrenus et Zonaras, quos adnotavit Gretzerus ad Codinum. Sed quid hæc inter tantos, quibus nusquam fuit Syncellorum munus ante adeptum Pontificatum ?
◊ Goarus ad Eucholog. et Cedrenum, Syncellum putat
fuisse patrem spiritualem, πνευματιϰὸν, et a
Confessionibus Patriarchæ : at unde id eliciet, non plane video. Consiliorum fuisse
participem et socium, bene quidem probat ex Evagrio lib. 6. c. 2. et Socrate lib. 7. cap.
32. ut qui una cum ipso Patriarcha maneret.
◊ Constat igitur viros doctissimos longe a vero aberrare, dum
in has abeunt sententias, cum longe probabilius sit, Syncellos primum datos
Patriarchis, ut et cæteris Episcopis, qui essent vitæ eorum testes,
cubiculo et secretioribus quibuslibet obsequiis assisterent, vigilantes, orantes, sacra eloquia scrutantes jugiter attenderent, ut est in Synodo Romana laudata, et Ticinensi ann. 850. cap. 1.
Cellulaneosvocarunt Latini ejusmodi assessores. Ignatius Episcopus in Vita S. Tarasii Patriarchæ CP. num. 36. tradit Tarasio adhibitos ab Imperatore custodes, qui sub Syncellorum nomine et dignitate, eum diligenter observarent, viderentque ne iis inconsultis quidpiam ageret. Unde recte Oculus Patriarchæ appellatur Syncellus, in Epistola Theodosii Patriarchæ Hierosolymitani ad Synodum VIII. Constantinopolitanam, ex versione Anastasii : quia nempe vitæ Patriarchæ invigilabat.
◊ Invaluit postmodum, ut qui Syncelli Episcoporum aut
Patriarcharum erant, et dicebantur, Syncelli Ecclesiarum appellarentur. Ita apud Theodorum
Abucaram Epist. 4. Michael Presbyter dicitur σύγϰελλος ἀποστολιϰοῦ
θρόνου, seu Ecclesiæ Hierosolymitanæ. Syncellorum munus in dignitatem
Ecclesiasticam postea transiit apud Græcos, quorum numerum ad binos auxit Heraclius, ad
plures cæteri deinceps Imperatores, qui iis denique Proto-Syncellum præfecerunt.
Syncelli præterea dignitas ab Imperatoribus CP. Episcopis et Archiepiscopis titulo tenus
attributa legitur : præsertim Archiepiscopis Tranensibus Joanni et Byzantio, qui
Pontificales et Augustales Syncelli appellantur apud Anonymum in Vita sancti
Lucii Episcopi Brundusini, in Præfat. apud Bollandum tom. 1. Jan. et ab Adelferio in Vita
S. Nicolai Peregrini, apud Ughellum tom. 7. Ital. Sacræ pag. 1210. quæ dignitas
Syncellatus, ab iisdem appellatur. Vide Custodire, et Altaserram lib. 1. Dissertat.
Juris Canon. cap. 2. lib. 2. c. 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Synkellatus, Eodem intellectu, in Vita sancti Leucii tom. 1. Jan. pag. 669 : Ut nuper in Archiepiscopatus atque Synkellatus sui tempore, beatissimi Leucii confessoris gesta clarescant.Adde Acta S. Nicolai Peregrini tom. 1. Jun. pag. 244.