PATRICIUS, Dignitas a Constantino M. instituta ut auctor est Zozimus lib. 2. quæ cæteras
anteibat, etiam Præfectos prætorio. Priscus in Hist. pag. 56. edit. Reg. :
Ἐν τοῖς Πατριϰίοις σὺν ἐϰείνῳ ϰαταλεγόμενον οἱ δὴ τὰς ἀρχὰς ἀναϐεϐήϰασι
πάσας.
Procopius lib. 1. de Bello Vandal.
τιμή ἡ
ἀνωτάτω. Walafridus Strabo lib. de Rebus Eccl. cap. 31 :
Patriciis, qui
primi post Cæsares in Imperiis fuisse videntur.
Patriciatus dignitatis formulam
descripsit Senator lib. 5. Epist. 2. ex qua observare est hanc dignitatem
uni tantum cedere fulgori, hoc est, Consulatui,
atque sola morte solutam :
Mox ut datus fuerit hic honor in
vitæ tempus reliquum homini fit coævus, etc.
Atque id forte causæ est quod
Patriciatus dignitas cum alia persæpe dignitate copulata legatur, cum hæc
perpetua esset, altera vero temporaria. Sed id obtinuisse apud Gothos tantum volunt alii :
cum in Synodo Chalcedonensi Act. 1. initio, et in Cod. Theod.
Expatricius legatur.
Cum vero plures interdum essent hac dignitate conspicui, qui ante alios eam obtinuerat,
Primus Patriciorum dicebatur, ut Aspar apud Marcellinum Comitem.
Πρωτοπατρίϰιον etiam dixit Malchus in Excerptis pag. 92. Vide
Glossar. med. Græcit. col. 1135.
Patriciatus dignitatem ut eminentissimam Regibus ac principibus exteris, ab Augustis
Byzantinis sæpe delatam legimus : sed maxime iis qui Constantinopolim concedebant, vel
sedibus suis depulsi ad Imperatores confugiebant, ut Theodorico Gothorum Regi, et Odoacro,
a Zenone, apud Procop. lib. 1. de Bello Goth. cap. 1. lib. 2. cap. 6. et Malchum in
Excerptis pag. 94. Sigismundo Regi Burgundionum, apud Avitum Viennensem Epist. 7. Vitigi
Gothorum Regi, et Arethæ Saracenorum Principi, a Justiniano lib. 16. Histor. Misc. pag.
457. 469. apud Theophanem pag. 203. Vide Procopium lib. 1. de Bello Vandal. cap. 9.
Hunnorum Regi, et Nicetæ Sarbari Persarum Ducis filio, et Curvato Hunogundurorum Domino,
ab Heraclio, apud Nicephorum Constantinop. pag. 36. 64. 72. 1. edit. Telericho Bulgariæ
Principi a Leone Philosopho, apud Landulphum Sagacem lib. 23. Hist. Miscellæ pag. 720.
Taronis Principibus ab eodem Leone, apud Constantinum de Admin. Imp. cap. 43. Bologudæ
et Gylæ Turcorum seu Hungarorum Ducibus, a Constantino Porphyrogenito, apud
Zonaram pag. 155. et Scylitzem pag. 636. Adalgiso Desiderii Longobardorum Regis filio, a
Constantino Copronymo, apud Eginhardum ann. 774. Bulgariæ Principibus aliquot, a Basilio
Bulgaroctono apud Zonaram pag. 181. Cegeni denique Patzinacorum Principi, a Constantino
Monomacho, apud eumdem Zonaram pag. 205. Vide
Pater Imperatoris, præterea quæ
alii de hac dignitate congessere, ac præsertim Jacobus Gotofredus ad leg. 1. Cod. Th. de
Consulibus.
◊ Exstat hæc forma constituendi Patricii, in Historia Pauli
Forojuliani de Gestis Longob. asservata in Bibliotheca Vaticana :
Patricii dignitas
taliter disponenda est, quatenus illa non vili personæ, nec alicui concedatur ignoto.
Sit enim valde notus Imperatori, sit fidelis et prudens, non elatus. Protospatharius
veniens ante Imperatorem, osculetur suum humerum, et dicat : Maxime Imperatorum, adest
quem vocasti. Tunc stet ad sinistram Imperatoris illius Hyparchus, quem nos dicimus
Præfectum, et dicat ei Imperator, Cum Protospathario futurum Patricium adducito. Dum
autem venerit Patricius, in primis osculetur pedes Imperatoris, deinde genu, ad extremum
osculetur ipsum : tunc osculetur omnes Romanos circumstantes, et dicant omnes,
Beneveniatis : Nobis nimium laboriosum esse videtur concessum nobis a Deo ministerium
solum procurare : quocirca te nobis adjutorem facimus, et hunc honorem tibi concedimus,
ut Ecclesiis Dei et pauperibus legem facias, et inde apud altissimum Judicem rationem
reddas. Tunc induat eum Imperator mantum, et ponat ei in dextro indice annulum, et det
ei bombacinum propria manu scriptum, ubi taliter contineatur scriptum : Esto Patricius,
misericors, et justus. Tunc ponat ei in caput aureum circulum, et dimittat.
Eadem fere habet Cassiodorus var. lib. 3. Epist. 9.
nisi quod præter chlamydem, etiam calceos addit. Hæc præterea oculis firmare licet ex
figura Caroli M. in Patricii habitu quam exhibuit Chiffletius in Anastasi Childerici et
ex eo Mabillonius in Supplem. Diplom. pag. 40.
◊ Sane
Protospatharius et
Hyparchus in hac
Patricii constituendi forma nominati, satis arguunt id potissimum spectare Patricios qui
ab Imperatoribus Constantinopolitanis constituebantur, maximeque, ni fallor, Patricios
Italiæ, vel Siciliæ. Nam
Patricios etiam peculiari nomenclatura appellabant,
Siciliæ et Longobardiæ Præfectos, Constantinopoli ab Augustis submissos : cum in Italiam
potissimum soli fere Patricii mitti solerent. Malchus Rhetor pag. 93. ait Augustum Orestis
filium orasse Zenonem Imper. ut Odoachrum Patriciatus dignitate ornaret, et Italicam
diœcesim ei regendam committeret. Constantinus vero Porphyrogenit. de Administ. Imp. cap.
27. scribit translata Constantinopolim Imperii sede, missos inde Patricios duos, qui
utramque provinciam regerent, quorum, inquit, alter Siciliæ, Calabriæ, Neapoli, et
Amalphiæ præerat : alter vero Benevento, Capuæ, Papiæ, et reliquis urbibus quæ Byzantinis
Augustis parebant : quod intelligendum, maxime post occupatas plerasque Italiæ provincias
a Gothis, Longobardis, et Saracenis. Hinc
Patricios Siciliæ, id est, Præfectos,
legimus in Codice Carolino Epist. 73. 88.
Patricium Panormitanum, apud Gregorium M.
lib. 10.
Epist. 44.
Patricios Italiæ, locis indicatis in voce
Catapanus ;
Patricium Africæ, apud eumdem Gregorium eodem lib. Epist.
43. et Victorem Tunnensem. Ita etiam Damianum quemdam
Patricium Seleuciæ, id est
Præfectum, nominat Codinus in Originib. edit. Meursii pag. 75. ut
Patricios Lazicæ
Cedrenus pag. 443. et Anastasius in Collectaneis pag. 254.
Patricium Alanorum, idem
Anastasius pag. 255.
Patricium Armeniorum, Theophanes pag. 286. De ejusmodi
patriciis, ac præsertim Italiæ, intelligendus Diurnus Romanus cap. 1. tit. 3.
◊ Neque alii fuere,
Patricii Romanorum, quam
Præfecti Romanæ urbis : quam quidem dignitatem, postquam sese a Græcanici Imperii
jugo subduxere, Longobardis etiam devictis et superactis, Pipino primum, deinde Carolo
Magno et Carolomanno Romani ipsi adscripsere, ut colligere est ex Anastasio in Vita
Stephani IV. Papæ :
Itaque in exordio ordinationis suæ, quo isdem sanctissimus
Præsul Pontificatus apicem assumpsit, direxit Franciæ partibus ad excellentissimos viros
Pipinum, Carolum, et Carolomannum Reges Francorum, et Patricios Romanorum, etc.
Exstant ejusdem Stephani et Pauli Summorum Pontificum Epistolæ in Codice Carolino 1. 4. 7.
8. 9. 41. 42. 45. 47. etc. inscriptæ
Dominis excellentissimis Pippino, Carolo, et
Carolomanno Regibus, et nostris Romanorum Patriciis.
Habentur complures aliæ in
eodem Codice ab iisdem Pontificibus,
Pippino Regi Francorum, et Patricio Romanorum
scriptæ, ut Adriani ad Carolum M. quarum pleræque, post devictos et exactos Longobardos,
exaratæ,
Carolo Regi Francorum et Longobardorum, atque Patricio Romanorum
inscribuntur : quem titulum ipse Carolus ante initum
Longobardiæ regnum minime usurpare consueverat. Sed coronato a Leone
III. Papa eodem Carolo,
ablato Patricii nomine, Imperator et Augustus appellatus
est
, ut habent Annales Francor. ann. 801. Atque abstinuere deinceps hocce titulo
gentis Francicæ Augusti, ut qui Imperatoriæ dignitatis longe eminentiori obscuraretur,
eoque ipso Romæ imperarent ; tametsi in aliquot veteribus Tabulis sub eodem Carolo tum
Imper. in adscriptis annis,
Rex Longobardorum et Patricius Romanorum adhuc
indigitetur, apud Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 88. 89. Quippe
Patriciatus
Romanorum intelligendus proprie de urbis Romæ, vel etiam Italiæ
præfectura, quæ a Patriciis, uti diximus, regi solebat, quæ est etiam sententia Nicolai
Alemanni in Dissert. de Lateranensibus Parietinis cap. 11. Non mirum igitur, si Carolus
Imperator factus a Patricii titulo abstinuit, cum Patriciatus dignitas fuerit Imperatoriæ
subdita : non quod idem Carolus Imperatori Constantinopolitano, ea ultro accepta, sese ei
obnoxium reddiderit, cum contra, Summo Pontifice id enixius postulante, hanc arripuerit,
ut et Romam et Italicas provincias, cum adversus Græcos, quibus Romana tum Ecclesia
secesserat, tum etiam Longobardos, qui eam acrius infestabant, tutaretur, idque obiret
muneris quod ipsi Italiæ Patricii seu Præfecti, qui ab Imperatore Constantinopolitano
mittebantur.
◊ Patriciatum Caroli, a
Patriciatu Beati Petri
distinguit exerte Hadrianus PP. in Codice Carolino Epist. 85. ita ut
Patriciatus
Caroli fuerit urbis Romæ et Romanorum præfectura, vel etiam dominium
:
Patriciatus vero
B. Petri, id quod
Ecclesiæ Romanæ Patrimonium
vulgo vocamus, ex Pipini et ejusd. Caroli liberalitatibus conflatum. Sic autem Summus
Pontifex :
Tamen fidelissimi vestri præfati Missi viderunt ipsos Ravennianos, quos
vobis præsentaverunt, qualiter nobis in superbia extiterunt : sed quæsumus vestram
Regalem Potentiam, nullam novitatem in holocaustum, quod Beato Petro, sanctæ
recordationis genitor vester obtulit, et vestra Excellentia amplius confirmavit,
imponere satagat, quia, ut fati estis, honor Patriciatus vestri a nobis irrefragabiliter
conservatur, etiam et plus amplius honorifice honoratur : simili modo ipse Patriciatus
Beati Petri, fautoris vestri, tam a sanctæ recordationis Domno Pippino, magno Rege,
genitore vestro, in scriptis in integro concessus, et a vobis amplius confirmatus,
irrefragabili jure permaneat.
Vide Savinii Histor. Jur. Rom. med.
temp. tom. 1. § 110.
◊ Putant Junius et Meursius Patricios Romanorum dictos
primitus Imperatores, quos postea Romanorum Reges appellavere, Imperatores nempe
Principum consensu et electione ad supremum istud fastigium eductos, qui Regum
primo, tum corona ac diademate donati, Imperatorum titulos sibi adrogabant : quod
vel inde eliciunt, quod Carolo M. in Imperatorem coronato a Leone Papa 1. Patricii
Romanorum in eo titulus cessarit. Improbat id Gretzerus lib. 3. Comment. in Codinum cap.
17. hac potissimum ratione, quod hac dignitate donati fuerint Pipinus et Carolomannus, qui
Imperatoriam nunquam adepti sint : quamquam non desunt, atque in iis Lalandius, qui nescio
quo argumento aliam fuisse in Pipino et Carolomanno, aliam in Carolo M. Patricii
dignitatem contendunt, quod sane ægre ii possent firmare. Hadrianus Valesius lib. 6. rerum
Francicarum eosdem censet Patricios Romanorum, et Patricios urbis Romæ, quos
Senatores inferior ætas appellavit, qui eadem qua olim Consules dignitate
fungebantur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Consule Tract. Gentilis
de Patriciorum jure et dignitate, ubi lib. 2. de Patriciatu Caroli M. disserit.
◊ Verum, non alia indubie fuit
Patricii Romæ dignitas,
a præfectura urbis et circumjacentium regionum, quam ultro Pipino, Carolomanno, et Carolo
Magno concessere Romani, ut essent qui eos regerent et tutarentur : unde
Patricii
et
Defensores Romanorum ii conjunctim valgo appellati. Annales Francor. Metenses
ann. 773 :
Ibi venit ad eum Missus D. Adriani Papæ nomine Petrus, obnixe postulans,
ut ad defendendam Ecclesiam Romanam festinaret, et ut populum Romanum de manibus superbi
Regis Desiderii liberaret : adjungens, quod ipse legitimus tutor et defensor esset
ipsius Ecclesiæ, quoniam illud prædecessor suus sanctæ memoriæ Stephanus Papa unctione
sacra liniens, in Regem ac Patricium Romanorum ordinavit.
In Capitulari 1. ann.
769. et Aquisgr. ann. 789. Carolus M. inscribitur
Rex, regnique Francorum rector,
et devotus S. Ecclesiæ defensor atque adjutor in omnibus Apostolicæ Sedis.
Hugo
Flaviniac. in Chron. pag. 223 :
Non debere Regem Imperatoris filium, qui non sine
causa gladium portaret, qui Romanæ reipublicæ Patricius, tutor, et defensor esse
deberet, tantam pati Ecclesiæ Dei conculcationem, etc.
Neque alia videtur esse
sententia Nicolai Alemanni in Dissertat. de Lateranensibus
Parietinis, quam tamen non omnino probat vir doctissimus Carolus Cointius
in Annalibus Ecclesiast. Francor. ann. 796. Quibus omnibus addendus Alcuinus Epist. 84.
sub nomine Caroli M. ad Leonem PP.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Idem exerte
docet Gregorius Mon. in Chron. Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 640. ubi
scribit
Italiam totam semper habuisse imperatorios procuratores, rectores,
Patricios, exarchos, et duces qui imperatoria jura et reipublicæ potentissime
possidentes defenderent, dominiumque Italicum obtinerent, usque ad tempora Pipini Regis
Francorum, quem Stephanus Papa II. apud Parisium coronavit et unxit cum duobus filiis
suis circa annum Dominicæ Incarnationis dccliv.
◊ Exstat Statutum Leonis VIII. PP. in concilio Romano anni
957. in Chronico Reicherspergensi, ex quo docemur Hadrianum PP. Carolo M.
Patriciatus
dignitatem, ac ordinationem Apostolicæ Sedis, et investituram Episcoporum
concessisse
. Idne verum sit, non disquiro : id constat eamdem Patricii non omnino
extinctam dignitatem cum Carolo M. Siquidem prostat Epistola Paschalis Papæ apud
Mabillonium tom. 6. Vitar. SS. Ordin. S. Benedicti pag. 567. quæ sic clauditur :
Data per manum Georgii Bibliothecarii S. Sedis Apost. nonis Decemb. imperante D.
nostro piissimo Principe Augusto Ludovico a Deo coronato, magno et pio Imperatore, anno
quarto, et Patriciatus ejus tertio.
Id præterea colligitur ex iis, quæ scribit
Adrianus II. PP. in Epist. 34. ad Carolum Calvum Regem :
Te optamus omnis clerus et
plebs, et nobilitas totius orbis et urbis, non solum ducem et Regem, Patricium et
Imperatorem, sed in præsenti Ecclesia defensorem, et in æterna cum omnibus Sanctis
participem fore.
Præterea cum hanc ambierint postmodum Germanici Imperatores, et
peculiaribus ipsius dignitatis insignibus interdum ii donati legantur, ut ex sequentibus
facile erit colligere.
◊ Otto Imp. in Charta ann. 963. in Chron. Laurishamensi pag.
69. et apud Meibomium ad Wittikindum pag. 123. inscribitur
Rex Francorum et
Longobardorum, ac Patricius Romanorum
.
◊ De Henrico III. sic Hermannus Contrac. et Bertholdus
Constantiensis ann. 1061 :
Romæ Nicolao PP. defuncto Romani coronam et alia munera
Henrico Regi transmiserunt, eumque pro eligendo Summo Pontifice interpellaverunt. Qui ad
se convocatis omnibus Italiæ Episcopis, generalique conventu Basileæ habito, eidem
imposita corona, Patricius Romanorum appellatus est.
Concilium Osboriense ann.
1062. ubi Regius Advocatus :
Hoc negare non potes quod pater domini mei Regis piæ
memoriæ Henricus (III.) Imperator, factus est Patricius Romanorum, a quibus accepit in
electione super ordinando Pontifice principatum.
Ipse Henricus III. in Bullario
Casinensi tom. 2. pag. 11 :
Ego Henricus Dei gratia Romanorum Imperator et
Patricius, dum adhuc regni et coronæ de statu incertus hinc inde anxius volutabar,
etc.
◊ De Henrico IV. Leo Ostiensis lib. 2. cap. 80 :
Bambergensis Episcopus de gente Saxonum Papa Romanus eligitur, eique Clemens
nomen imponitur ; ob hujusmodi res tam prospere, tam canonice gestas, eidem Henrico
Patriciatus honorem Romani tribuunt : eumque præter imperii coronam auream, torque uti
decernunt.
Albericus et Matth. Paris. ann. 1084 :
Henricus Rex Patricius
Romanorum constituitur, et a Clemente Papa in Imperatorem
benedicitur.
◊ De Henrico V. Willelm. Malmesbur. lib. 5. Hist. pag. 167 :
Imperatori autem exeunti de camera, et suis regalibus exuto, (post ejus
coronationem)
occurrerunt Romani Patricii, cum aureo circulo, quem imposuerunt
Imperatori in capite, et per eum dederunt sibi summum Patriciatum Romanæ urbis, communi
consensu, et volenti animo.
◊ De Lothario, Petrus Diacon. lib. 4. Chronici Casinensis
cap. 120 :
Ipse vero coronam Patriciatus accepturus in civitate remansit.
◊ Aliis tamen interdum quam Augustis Germanicis concessa
legitur Patricii Romanorum dignitas. Hugo Flaviniacensis ann. 941 :
Hoc anno
Dominus Odo venerabilis multorum Monasteriorum restaurator, cum multum laborasset in
componenda pace, inter Hugonem Regem Italiæ et Albericum Patricium Romanorum, obiit
Turonis.
Helinandus in Chronico ann. 999 :
In Italia Crescens Patriciatu
Romanorum arrepto contra Ottonem Imperatorem rebellat.
Idem ann. 1001 :
Otto Imperator Romæ Crescentem Patricium aggreditur. Victus Crescens, etc. ex
fuga retractus capitur, vilique jumento averse impositus circumducitur, etc.
Romualdus Salernitanus Archiep. in Chron. MS. ann. 998. de Silvestro PP. :
Hic
autem mortuo Alberico, qui Patriciatus sibi nomen vindicaverat, a Crescentio Numentano,
qui Patricius dicebatur, Papa ordinatus est.
Vide Vincentium Belvac. lib. 24.
cap. 108. Scribit Otto Frisingensis lib. 7. Chr. cap. 31. et 34. ex Epistola Lucii Papæ ad
Conradum Imper. Romanos tumultuantes,
Senatoribus quos ante instituerant, Patricium
adjecisse, atque ad hanc dignitatem Jordanem Petri Leonis filium eligentes, omnia ei
tanquam Principi subjecisse,
Præfecturæ dignitate abolita : sed Eugenio III.
Pontificatum excipiente, pacem cum Romanis compositam, ea conditione
ut Patriciatus
dignitatem exfestucarent, et Præfectum in pristinam dignitatem reciperent, Senatores
vero ex ejus auctoritate tenerent ;
quod actum ait sub annum 1145. Id ipsum ex
Alberico habet Magnum Chronicon Belgicum, in quo restituendum ann. 1146. pro 1144. ex
Ottone. Romualdus Salernitanus in Chronico MS. eodem an. :
Non multo autem post
populus Romanus contra voluntatem ejusdem Papæ Jordanum filium Petri Leonis Patricium
promovit, et Senatores de novo in urbe creavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Inter Duces
Amalphitanorum quorum catalogum exhibet Julius Cæsar Capacius in Hist. Neapolit.
memorantur ad ann. 952. Sergius
Imperialis Patricius, et ad ann. 959. Manso
Imperialis itidem
Patricius et Antipatus. Ibidem in quodam Instrumento
legitur :
Temporibus dom. Johannis gloriosi Ducis et Imperialis Patricii, Antipati
et Vestis.
Vide Brencmanni Dissertat. de Republ. Amalphit. pag. 23.
◊ Patricii dignitas in Francia etiam obtinuit, eodem
fere quo apud Byzantinos gradu, cum post Regem proxima fuerit. Lex Ripuar. tit. 50. § 1 :
Si quis testes ad mallum ante Centenarium, vel Comitem seu ante Ducem, Patricium
vel Regem necesse habuerit, ut donent testimonium, etc.
Ubi
Patricius
Duci præponitur, ut etiam apud Marculfum lib. 1. form. 8 :
Ideo tibi actionem
Comitatus, Ducatus, Patriciatus in pago illo, quem antecessor tuus ille usque nunc visus
est egisse, tibi ad agendum regendumque commisimus, ita ut semper extra
regimen nostrum fidem inlibatam custodias, et omnes populi ibidem commanentes, tam
Franci, Romani, Burgundiones, vel reliquæ nationes sub tuo regimine ac gubernatione
degant, etc.
Ex quibus primum eruimus
Patricios, perinde ac Duces et
Comites, provincias rexisse, et populis jus dixisse, suosque habuisse districtus, quos
Patriciatus terminos vocat Fredegarius in Chron. cap. 90. Deinde quod
Burgundiones tertio loco, ut
Patriciatus, locentur, satis indicari
Patricios, præsertim Burgundiones spectasse ; cum in Burgundionum regno maxima ac
suprema post regem exstiterit dignitas, alia tamen a dignitate
Majoris-domus, licet
summa parque fuerit utriusque potentia et auctoritas, dispari tamen nomine. Quanquam
Patricios domui etiam regiæ præfuisse videatur indicare Cyprianus in Vita S. Cæsarii
Arelatensis :
Partherius Patricius, qui cæteris servis præfectus, apud Dominum suum
præcipuum gratiæ locum obtinebat, etc.
◊ Id porro nominis ac dignitatis apud Burgundiones potius
obtinuisse quam apud Francos, ex eo conjicere est, quod data primitus Sigismundo
Burgundionum Regi ab Imperatore Constantinopolitano legatur ; in cujus aula cum præcipua
fuerit, ita Reges Burgundici primam in sua esse statuerunt : nisi dicamus
Patriciorum servatam in Burgundiæ, atque adeo Provinciæ, Regno dignitatem, eique
attributam rerum administrationem, quod Gothorum in Italia Reges, qui huic parti
Galliarum, inclinante Romanorum in Italia et in Galliis potestate, imperabant, hanc
regendam committerent viris illustribus qui Patricii dignitatem obtinebant : qua certe
donatus legitur Petrus Marcellinus Felix Liberius Præfectus Prætorio Galliarum, qui
Concilio Arausicano ann. 529. interfuit, sub Theodorico II. Gothorum in Italia Rege, a quo
restaurata fuerat præfectura in Galliis anno 511. quæ dominantibus Wisigothis desierat, ut
observat vir doctissimus Ægidius Lacarrius in Historia Galliarum sub Præfectis Prætorio.
Sed et ante hæc tempora Romanos Augustos viros illustres dignitate Patricios in Gallias,
qui eas regerent, misisse satis convincunt quæ de Aetio, Ægidio, et aliis Patriciis,
habent Scriptores Francici.
◊ Utcumque se res habeat, constat Patricios Francicos
promiscue
Patricios Galliæ, vel
Galliarum, Burgundiæ, vel
Massiliæ
sese inscripsisse, quod regni Burgundiæ urbs præcipua esset, atque in ea degerent regni
Burgundiæ Reges, ut et Præfecti. Unde Fortunatus de Bodegisilo Duce lib. 7. Poem. 5 :
Massiliæ Ductor felicia vota dedisti,
Rectoremque suum laude perenne refert.
Exercitus etiam ductasse Patricios Francicos, testantur passim historici, ex
quibus eorum qui hac in Galliis, seu potius in Burgundico regno functi sunt dignitate,
sequentem seriem eruimus, omissis cæteroquin Galliarum Patriciis a Romanis Imperatoribus
subinde submissis. Ac primus quidem occurrit.
Secundinus Patricius, in Vita S. Joannis Abbat. Reomaensis lib. 2. cap. 1. qui idem forte est
qui sub Theudeberto Rege magnæ auctoritatis habebatur, ut tradit Gregorius Turon. lib. 3.
Histor. cap. 33.
Placidus Patricius inscribitur in Epistolis Pelagii PP. ad Sapaudum
Arelatensem Episcopum, cujus genitor fuisse dicitur, apud Baronium ann.
556. num. 21. ann. 559. n. 9.
Hecca ex primoribus Palatii mortuo Clotario missus a Sigeberto Rege, ut provinciam
Massiliensem disponeret, in Vita S. Eucherii Lugdun. pag. 76. edit. Chifflet.
Agricola Patricius sub Guntranno Rege ann. 565. apud Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 24.
et Fredegarium in Histor. Epitom. cap. 55. quo amoto
Celsus Patriciatu donatur ab eodem Rege. Gregor. Turon. lib. 4. cap. 24. 30. Marius
Aventic. ann. 4. Justini, Fredegarius cap. 55. 62. Habetur Epitaphium Silviæ matris Celsi
Patricii in tom. 1. Histor. Francor. pag. 516.
Amatus, Celsi in Patriciatu successor, a Guntranno in Longobardos missus, ab iis cæsus
interiit anno 575. Gregorius Turon. lib. 4. cap. 36. Hermannus Contract. ann. 575.
Patricius Provinciæ dicitur Paulo Warnefrido lib. 3. cap. 3. huic successit
Ennius cognom.
Mummolus, de quo agunt Greg. Turon. lib. 4. Hist. cap. 36. 37. 39.
40. lib. 7. cap. 34. 36. etc. Fredegarius, Aimoin. Hermannus ann. 576. 579. 584. 585.
Paulus Warnefrid. lib. 3. cap. 3. Vita S. Quintidii Episcopi Vasion. num. 7.
Ægilanes, qui et
Ægila, Patricius anno 24. Guntranni, et ann. 7. Theuderici. Chron.
Fredegar. cap. 2. 21.
Dinamius Patricius Galliarum ann. 593. 596. apud Gregorium M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 33. lib. 5. Epist. 6.
quem
Massiliensem vocat Fortunatus lib. 6. Poemat. 11. De eo etiam Poem. 12. ubi,
ut hoc obiter moneam, sub finem, pro
sedis aplaudo, Codex S. Germani Parisiens.
Longobardicis literis exaratus præfert,
Sede sapaudo. Ejusdem Dinamii, et Eucheriæ
conjugis habetur Epitaphium in tom. 1. Hist. Franc. pag. 519. Exstat Vita S. Maximi
Episcopi Regiensis, scripta ab eodem Dinamio Patricio, in Chronologia Lerinensi.
Asclepiodotus Patricius in Galliis ann. 599. 604. eidem Gregorio lib. 7. Epist. 125. Ind. 2.
lib. 12. Epist. 17. Eumdem esse putant viri docti qui
Asclipiadus dicitur in
Decretione Childeberti Regis ann. 595. cap. 14.
Gundobaldus et
Wintrio, Patricii dicuntur Childeberti Regis Austrasiorum, qui
defuncto Guntranno patruele regnum Burgundiæ acceperat, in Gestis Regum Francor. cap. 36.
postremus
Quintrio Dux Campaniensis appellatur a Fredegario in Chronico cap. 14. et
18. quo occiso, Brunechilde instigante, anno 3. Theodeberti
Colenus, genere Francus anno 3. Theuderici Patricius ordinatur. Fredeg. cap. 18.
Protadius genere Romanus, defuncto Wandalmaro Duce in Pago Ultrajurano et Scutingorum,
Patricius ordinatur ann. 8. Theuderici, ut est apud Fredegar. cap. 24. adeo ut incertum
sit, an
Wandalmarus revera Patricii dignitatem et titulum obtinuerit.
Protadio arte Brunechildis interfecto, eadem procurante,
Vulfus Patricius substituitur, ut est apud Fredeg. cap. 27. 29. quo perinde occiso,
Richomeres genere Romanus, in Patriciatum ejus subrogatur ann. 11. Theuderici. Fredeg. cap.
29.
Philippus Patricius, cujus mentio est in Epistolis ad Desiderium Episc. Cadurcensem Epist.
65.
Aletheus Patricius ann. 30. Chlotarii II. Fredeg. cap. 43. 44.
Willibaldus Patricius Burgundiæ sub Dagoberto Rege, a Floacato Majoredomus interfectus circa
ann. 651. Gesta Dagob. cap. 21. 36. Fredeg. cap. 90. Vita S. Eligii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Audobercthus et
Roccus
Patricii ex Charta Theuderici Reg. ann. 678. ibid. pag. 8.
Hector vel
Hictor,
in fascibus Patriciatum Massiliæ rexisse, Childeberto
II. regnante, dicitur in Vita S. Leodgarii cap. 5. et in Vita S. Præjecti n. 10. 12.
Exhinc Patricii Provinciæ aliquot alii occurrunt usque ad tempora Caroli M. in veteri
Charta quam descripsere Sammarthani in Episc. Massiliensibus n. 14. scilicet
Memphidius Patricius, cui uxor fuit Adultrudis. Deinde
Antener Patricius, qui non alius videtur ab eo qui
Antherius Patricius Provinciarum appellatur in vetustissima Charta edita a Columbo in Episc. Vivariensibus lib. 1.
n. 35. in qua etiam
Sulpitia ejus uxor nominatur.
Metrano Patricius in eadem Charta Massiliensi. Denique
Abbo Patricius. Atque hic videtur postremus qui inter Patricios Provinciæ occurrat, cum
hæc dignitas exstincta postmodum fuerit sub altera Regum stirpe, Regibus ipsis alias sibi
hunc titulum asserentibus, uti supra observatum. Incertum porro an is Abbo sit ille
Abbo Patricius, qui sub Theoderico Franciæ Rege vixit, et Monasterium Novalicense
construxisse dicitur in ejus Testamento, in quo etiam
Agnaricus Patricius nominatur :
Et colonica in ipso pago (Viennensi)
...
quem incontra Ardulfo per judicio Agnarico Patricio evindicavimus.
Bonitus, postea Arvernorum Episcopus, electus a Theodorico I. Rege
Præfectus Massiliæ
primæ Provinciæ fuit, ut est in ejus Vita. Sed an
Patricii dignitatem
gesserit, incertum. Vide tom. 1. Hist. Franc. pag. 862. et Diurnum Romanum cap. 6. tit. 7.
◊ Verum quamquam exstincta in Francia fuisse videatur
dignitas post Pipinum et Carolum M. rursum tamen obtinuisse videtur sub Regibus
Burgundicis qui posthæc in hisce Galliæ provinciis regnavere, quod præsertim docet Synodi
Mantalensis ann. 879. legatio ad Bosonem Regem (Provinciæ) designatum :
Justus
Patricius vestris majoribus et minoribus apparentes, veritatem ore et opere proferentes,
etc.
◊ Patricii titulum Erchinoaldo Majoridomus Franciæ
tribuunt Beda lib. 3. Hist. cap. 19. et Chronicon Fontanellense cap. 1. n. 5. 6. 8.
◊ Patricium sese indigitat Richardus
Dux Normanniæ in Charta ann. 1015. apud Hemeræum in Augusta Viromanduorum :
Qui
nuncupor Richardus, felicissimi Comitis filius, dicorque gratia summæ individuæque
Trinitatis deificæ Normannorum, licet indignus, Dux et Patricius.
Hocce etiam
Patricii titulo non semel donatur a Dudone de Moribus Norman. :
Hic Comes, Dux
Patriciusque summus.
Et infra :
Patrici Richarde, Comes, Dux, Marchio, Princeps.
Infra :
Plaudebant omnes... qui illis Patricium et Ducem tantorum bonorum
incrementis largitus est cluentem.
Unde firmari posset eorum sententia, qui
Pares Franciæ a Patriciis Francicis deducunt, nisi aliunde constaret vocis origo.
Vide
Par Franciæ.
◊ Patricios suos habuere etiam Reges Anglo-Saxonum.
Charta Inæ Regis tom. 1. Monastici Anglic. pag. 13 :
Pro ampliori firmitatis
testamento Principes et Senatores, Judices et Patricios subscribere fecimus.
Charta Athelredi Regis ibidem pag. 51 :
Quapropter ego Athelredus Rex Merciorum
rogatus a Patricio meo, et propinquo Coenfrido, etc.
qui in subscriptione
Comes indigitatur. Aliam Offæ Regis Merciorum subscripsit statim post Episcopos,
et ante
Principes et
Duces, Brordanus Patricius
, in Additamentis ad Matth.
Paris pag. 155. In Concilio Calchutensi sub eodem Offa ann. 787. subscribit
Goscha
Patricius
. Unde colligitur præcipuam fuisse in hoc regno dignitatem. Apud Simeonem
Dunelmensem ann. 780. mentio fit
Bearn Patricii Elfwadi, Regis
. Anno 786.
Sicgan
Patricii ejusdem Elfwadi, a quo Rex ipse interfectus est ann. 793. ut narrat idem
scriptor, quo loco
Sicgan Ducis titulo donatur. Idem denique ut et Hovedenus,
meminit anno 796.
Osbaldi Patricii, qui Ethelredo Regi occiso in Regnum est
suffectus, ut et Alcuinus in inscriptione Epistolæ 29.
Patricissa, uxor Patricii : quæ
Patricia, apud Gregorium M. in Epistolis. Anonymus
Barensis in Chron. ann. 1024 :
Barcavit Bugiano in Corbatia cum Barenses, et
comprehendit ipsam Patricissa uxor Cosmizi, et adduxit illam in Bari.
Vide Brencmanni Dissertat. de Republ. Amalphit. pag.
23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patricii Lovanienses, quorum frequens mentio in Charta Wenceslai Ducis Brabantiæ ann. 1373. apud Miræum
tom. 2. pag. 1024. De eorum origine ita scribit Justus Lipsius in Descript. Lovanii lib.
2. cap. 3 :
Aiunt Bastinum quemdam olim fuisse (tempus aliter non designant)
corpore et animo validum, qui septem filias habuit, et eas totidem viris elocavit ; sed
cum lege, quoniam ipse virilis sexus liberos non haberet, hæ nobilitatis suæ jus
tenerent et diffunderent, atque ex iis nati tales censerentur. Sive res fuit, sive
inventiuncula est, non tamen absona a vero et more.
Plura vide in notis Miræi ad
hunc locum.
P. Carpentier, 1766.
Patricius Imperialis, Præfectus ab imperatoribus Constantinopolitanis regendæ alicui provinciæ, ita
appellabatur. Charta ann. 899. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 181 :
Declaro ego Waimarius princeps et imperialis Patricius, quia concessum est mihi a
sanctissimis et piissimis imperatoribus Leone et Alexandro per berbum et firmissimum
præceptum bulla aurea sigillatum, integram sortem Benebentanæ probinciæ, sicut divisum
est inter Sichenolfum et Radelchisum principem, ut licere me exinde facere omnia, quod
voluero, sicut
antecessores mei omnes principes fecerunt.
P. Carpentier, 1766.
Patricius, idem interdum apud nostros, qui
Major domus. Chron. Asserii Menev. ex Cod.
reg. 6236 :
Dimissis ordinate omnibus, navigavit (Furseus)
Galliam :
ibique a rege Francorum Lothario vel Patricio Erconpaldo honorifice susceptus,
monasterium construxit in loco Latiniaco nominato ; ac non multo post infirmitate
correptus, diem clausit ultimum. Cujus corpus idem Erconpaldus Patricius accipiens,
etc.
P. Carpentier, 1766.
Patricialis Circulus, Aureus scililicet, quo
Patricii caput ornabatur. Benzo in Panegyr. Henr.
IV. apud Menck. tom. 1. Script. rer. Germ. lib. 1. cap. 9 :
Cum viridissima
chlamyde, cum nivea mitra, cui superimponit Patricialem circulum.