« »
 
[]« Patricius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 214c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATRICIUS
PATRICIUS, Dignitas a Constantino M. instituta ut auctor est Zozimus lib. 2. quæ cæteras anteibat, etiam Præfectos prætorio. Priscus in Hist. pag. 56. edit. Reg. :
Ἐν τοῖς Πατριϰίοις σὺν ἐϰείνῳ ϰαταλεγόμενον οἱ δὴ τὰς ἀρχὰς ἀναϐεϐήϰασι πάσας.
Procopius lib. 1. de Bello Vandal. τιμή ἡ ἀνωτάτω. Walafridus Strabo lib. de Rebus Eccl. cap. 31 :
Patriciis, qui primi post Cæsares in Imperiis fuisse videntur.
Patriciatus dignitatis formulam descripsit Senator lib. 5. Epist. 2. ex qua observare est hanc dignitatem uni tantum cedere fulgori, hoc est, Consulatui, atque sola morte solutam :
Mox ut datus fuerit hic honor in vitæ tempus reliquum homini fit coævus, etc.
Atque id forte causæ est quod Patriciatus dignitas cum alia persæpe dignitate copulata legatur, cum hæc perpetua esset, altera vero temporaria. Sed id obtinuisse apud Gothos tantum volunt alii : cum in Synodo Chalcedonensi Act. 1. initio, et in Cod. Theod. Expatricius legatur. Cum vero plures interdum essent hac dignitate conspicui, qui ante alios eam obtinuerat, Primus Patriciorum dicebatur, ut Aspar apud Marcellinum Comitem. Πρωτοπατρίϰιον etiam dixit Malchus in Excerptis pag. 92. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1135.
Patriciatus dignitatem ut eminentissimam Regibus ac principibus exteris, ab Augustis Byzantinis sæpe delatam legimus : sed maxime iis qui Constantinopolim concedebant, vel sedibus suis depulsi ad Imperatores confugiebant, ut Theodorico Gothorum Regi, et Odoacro, a Zenone, apud Procop. lib. 1. de Bello Goth. cap. 1. lib. 2. cap. 6. et Malchum in Excerptis pag. 94. Sigismundo Regi Burgundionum, apud Avitum Viennensem Epist. 7. Vitigi Gothorum Regi, et Arethæ Saracenorum Principi, a Justiniano lib. 16. Histor. Misc. pag. 457. 469. apud Theophanem pag. 203. Vide Procopium lib. 1. de Bello Vandal. cap. 9. Hunnorum Regi, et Nicetæ Sarbari Persarum Ducis filio, et Curvato Hunogundurorum Domino, ab Heraclio, apud Nicephorum Constantinop. pag. 36. 64. 72. 1. edit. Telericho Bulgariæ Principi a Leone Philosopho, apud Landulphum Sagacem lib. 23. Hist. Miscellæ pag. 720. Taronis Principibus ab eodem Leone, apud Constantinum de Admin. Imp. cap. 43. Bologudæ [] et Gylæ Turcorum seu Hungarorum Ducibus, a Constantino Porphyrogenito, apud Zonaram pag. 155. et Scylitzem pag. 636. Adalgiso Desiderii Longobardorum Regis filio, a Constantino Copronymo, apud Eginhardum ann. 774. Bulgariæ Principibus aliquot, a Basilio Bulgaroctono apud Zonaram pag. 181. Cegeni denique Patzinacorum Principi, a Constantino Monomacho, apud eumdem Zonaram pag. 205. Vide Pater Imperatoris, præterea quæ alii de hac dignitate congessere, ac præsertim Jacobus Gotofredus ad leg. 1. Cod. Th. de Consulibus.
Exstat hæc forma constituendi Patricii, in Historia Pauli Forojuliani de Gestis Longob. asservata in Bibliotheca Vaticana :
Patricii dignitas taliter disponenda est, quatenus illa non vili personæ, nec alicui concedatur ignoto. Sit enim valde notus Imperatori, sit fidelis et prudens, non elatus. Protospatharius veniens ante Imperatorem, osculetur suum humerum, et dicat : Maxime Imperatorum, adest quem vocasti. Tunc stet ad sinistram Imperatoris illius Hyparchus, quem nos dicimus Præfectum, et dicat ei Imperator, Cum Protospathario futurum Patricium adducito. Dum autem venerit Patricius, in primis osculetur pedes Imperatoris, deinde genu, ad extremum osculetur ipsum : tunc osculetur omnes Romanos circumstantes, et dicant omnes, Beneveniatis : Nobis nimium laboriosum esse videtur concessum nobis a Deo ministerium solum procurare : quocirca te nobis adjutorem facimus, et hunc honorem tibi concedimus, ut Ecclesiis Dei et pauperibus legem facias, et inde apud altissimum Judicem rationem reddas. Tunc induat eum Imperator mantum, et ponat ei in dextro indice annulum, et det ei bombacinum propria manu scriptum, ubi taliter contineatur scriptum : Esto Patricius, misericors, et justus. Tunc ponat ei in caput aureum circulum, et dimittat.
Eadem fere habet Cassiodorus var. lib. 3. Epist. 9. nisi quod præter chlamydem, etiam calceos addit. Hæc præterea oculis firmare licet ex figura Caroli M. in Patricii habitu quam exhibuit Chiffletius in Anastasi Childerici et ex eo Mabillonius in Supplem. Diplom. pag. 40.
Sane Protospatharius et Hyparchus in hac Patricii constituendi forma nominati, satis arguunt id potissimum spectare Patricios qui ab Imperatoribus Constantinopolitanis constituebantur, maximeque, ni fallor, Patricios Italiæ, vel Siciliæ. Nam Patricios etiam peculiari nomenclatura appellabant, Siciliæ et Longobardiæ Præfectos, Constantinopoli ab Augustis submissos : cum in Italiam potissimum soli fere Patricii mitti solerent. Malchus Rhetor pag. 93. ait Augustum Orestis filium orasse Zenonem Imper. ut Odoachrum Patriciatus dignitate ornaret, et Italicam diœcesim ei regendam committeret. Constantinus vero Porphyrogenit. de Administ. Imp. cap. 27. scribit translata Constantinopolim Imperii sede, missos inde Patricios duos, qui utramque provinciam regerent, quorum, inquit, alter Siciliæ, Calabriæ, Neapoli, et Amalphiæ præerat : alter vero Benevento, Capuæ, Papiæ, et reliquis urbibus quæ Byzantinis Augustis parebant : quod intelligendum, maxime post occupatas plerasque Italiæ provincias a Gothis, Longobardis, et Saracenis. Hinc Patricios Siciliæ, id est, Præfectos, legimus in Codice Carolino Epist. 73. 88. Patricium Panormitanum, apud Gregorium M. lib. 10. [] Epist. 44. Patricios Italiæ, locis indicatis in voce Catapanus ; Patricium Africæ, apud eumdem Gregorium eodem lib. Epist. 43. et Victorem Tunnensem. Ita etiam Damianum quemdam Patricium Seleuciæ, id est Præfectum, nominat Codinus in Originib. edit. Meursii pag. 75. ut Patricios Lazicæ Cedrenus pag. 443. et Anastasius in Collectaneis pag. 254. Patricium Alanorum, idem Anastasius pag. 255. Patricium Armeniorum, Theophanes pag. 286. De ejusmodi patriciis, ac præsertim Italiæ, intelligendus Diurnus Romanus cap. 1. tit. 3.
Neque alii fuere, Patricii Romanorum, quam Præfecti Romanæ urbis : quam quidem dignitatem, postquam sese a Græcanici Imperii jugo subduxere, Longobardis etiam devictis et superactis, Pipino primum, deinde Carolo Magno et Carolomanno Romani ipsi adscripsere, ut colligere est ex Anastasio in Vita Stephani IV. Papæ :
Itaque in exordio ordinationis suæ, quo isdem sanctissimus Præsul Pontificatus apicem assumpsit, direxit Franciæ partibus ad excellentissimos viros Pipinum, Carolum, et Carolomannum Reges Francorum, et Patricios Romanorum, etc.
Exstant ejusdem Stephani et Pauli Summorum Pontificum Epistolæ in Codice Carolino 1. 4. 7. 8. 9. 41. 42. 45. 47. etc. inscriptæ
Dominis excellentissimis Pippino, Carolo, et Carolomanno Regibus, et nostris Romanorum Patriciis.
Habentur complures aliæ in eodem Codice ab iisdem Pontificibus,
Pippino Regi Francorum, et Patricio Romanorum
scriptæ, ut Adriani ad Carolum M. quarum pleræque, post devictos et exactos Longobardos, exaratæ,
Carolo Regi Francorum et Longobardorum, atque Patricio Romanorum
inscribuntur : quem titulum ipse Carolus ante initum Longobardiæ regnum minime usurpare consueverat. Sed coronato a Leone III. Papa eodem Carolo,
ablato Patricii nomine, Imperator et Augustus appellatus est
, ut habent Annales Francor. ann. 801. Atque abstinuere deinceps hocce titulo gentis Francicæ Augusti, ut qui Imperatoriæ dignitatis longe eminentiori obscuraretur, eoque ipso Romæ imperarent ; tametsi in aliquot veteribus Tabulis sub eodem Carolo tum Imper. in adscriptis annis, Rex Longobardorum et Patricius Romanorum adhuc indigitetur, apud Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 88. 89. Quippe Patriciatus Romanorum intelligendus proprie de urbis Romæ, vel etiam Italiæ præfectura, quæ a Patriciis, uti diximus, regi solebat, quæ est etiam sententia Nicolai Alemanni in Dissert. de Lateranensibus Parietinis cap. 11. Non mirum igitur, si Carolus Imperator factus a Patricii titulo abstinuit, cum Patriciatus dignitas fuerit Imperatoriæ subdita : non quod idem Carolus Imperatori Constantinopolitano, ea ultro accepta, sese ei obnoxium reddiderit, cum contra, Summo Pontifice id enixius postulante, hanc arripuerit, ut et Romam et Italicas provincias, cum adversus Græcos, quibus Romana tum Ecclesia secesserat, tum etiam Longobardos, qui eam acrius infestabant, tutaretur, idque obiret muneris quod ipsi Italiæ Patricii seu Præfecti, qui ab Imperatore Constantinopolitano mittebantur.
Patriciatum Caroli, a Patriciatu Beati Petri distinguit exerte Hadrianus PP. in Codice Carolino Epist. 85. ita ut Patriciatus Caroli fuerit urbis Romæ et Romanorum præfectura, vel etiam dominium[]  : Patriciatus vero B. Petri, id quod Ecclesiæ Romanæ Patrimonium vulgo vocamus, ex Pipini et ejusd. Caroli liberalitatibus conflatum. Sic autem Summus Pontifex :
Tamen fidelissimi vestri præfati Missi viderunt ipsos Ravennianos, quos vobis præsentaverunt, qualiter nobis in superbia extiterunt : sed quæsumus vestram Regalem Potentiam, nullam novitatem in holocaustum, quod Beato Petro, sanctæ recordationis genitor vester obtulit, et vestra Excellentia amplius confirmavit, imponere satagat, quia, ut fati estis, honor Patriciatus vestri a nobis irrefragabiliter conservatur, etiam et plus amplius honorifice honoratur : simili modo ipse Patriciatus Beati Petri, fautoris vestri, tam a sanctæ recordationis Domno Pippino, magno Rege, genitore vestro, in scriptis in integro concessus, et a vobis amplius confirmatus, irrefragabili jure permaneat.
Vide Savinii Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. § 110.
Putant Junius et Meursius Patricios Romanorum dictos primitus Imperatores, quos postea Romanorum Reges appellavere, Imperatores nempe Principum consensu et electione ad supremum istud fastigium eductos, qui Regum primo, tum corona ac diademate donati, Imperatorum titulos sibi adrogabant : quod vel inde eliciunt, quod Carolo M. in Imperatorem coronato a Leone Papa 1. Patricii Romanorum in eo titulus cessarit. Improbat id Gretzerus lib. 3. Comment. in Codinum cap. 17. hac potissimum ratione, quod hac dignitate donati fuerint Pipinus et Carolomannus, qui Imperatoriam nunquam adepti sint : quamquam non desunt, atque in iis Lalandius, qui nescio quo argumento aliam fuisse in Pipino et Carolomanno, aliam in Carolo M. Patricii dignitatem contendunt, quod sane ægre ii possent firmare. Hadrianus Valesius lib. 6. rerum Francicarum eosdem censet Patricios Romanorum, et Patricios urbis Romæ, quos Senatores inferior ætas appellavit, qui eadem qua olim Consules dignitate fungebantur.
P. Carpentier, 1766.
Consule Tract. Gentilis de Patriciorum jure et dignitate, ubi lib. 2. de Patriciatu Caroli M. disserit.
Verum, non alia indubie fuit Patricii Romæ dignitas, a præfectura urbis et circumjacentium regionum, quam ultro Pipino, Carolomanno, et Carolo Magno concessere Romani, ut essent qui eos regerent et tutarentur : unde Patricii et Defensores Romanorum ii conjunctim valgo appellati. Annales Francor. Metenses ann. 773 :
Ibi venit ad eum Missus D. Adriani Papæ nomine Petrus, obnixe postulans, ut ad defendendam Ecclesiam Romanam festinaret, et ut populum Romanum de manibus superbi Regis Desiderii liberaret : adjungens, quod ipse legitimus tutor et defensor esset ipsius Ecclesiæ, quoniam illud prædecessor suus sanctæ memoriæ Stephanus Papa unctione sacra liniens, in Regem ac Patricium Romanorum ordinavit.
In Capitulari 1. ann. 769. et Aquisgr. ann. 789. Carolus M. inscribitur
Rex, regnique Francorum rector, et devotus S. Ecclesiæ defensor atque adjutor in omnibus Apostolicæ Sedis.
Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 223 :
Non debere Regem Imperatoris filium, qui non sine causa gladium portaret, qui Romanæ reipublicæ Patricius, tutor, et defensor esse deberet, tantam pati Ecclesiæ Dei conculcationem, etc.
Neque alia videtur esse sententia Nicolai Alemanni in Dissertat. de Lateranensibus [] Parietinis, quam tamen non omnino probat vir doctissimus Carolus Cointius in Annalibus Ecclesiast. Francor. ann. 796. Quibus omnibus addendus Alcuinus Epist. 84. sub nomine Caroli M. ad Leonem PP.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Idem exerte docet Gregorius Mon. in Chron. Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 640. ubi scribit
Italiam totam semper habuisse imperatorios procuratores, rectores, Patricios, exarchos, et duces qui imperatoria jura et reipublicæ potentissime possidentes defenderent, dominiumque Italicum obtinerent, usque ad tempora Pipini Regis Francorum, quem Stephanus Papa II. apud Parisium coronavit et unxit cum duobus filiis suis circa annum Dominicæ Incarnationis dccliv.
Exstat Statutum Leonis VIII. PP. in concilio Romano anni 957. in Chronico Reicherspergensi, ex quo docemur Hadrianum PP. Carolo M.
Patriciatus dignitatem, ac ordinationem Apostolicæ Sedis, et investituram Episcoporum concessisse
. Idne verum sit, non disquiro : id constat eamdem Patricii non omnino extinctam dignitatem cum Carolo M. Siquidem prostat Epistola Paschalis Papæ apud Mabillonium tom. 6. Vitar. SS. Ordin. S. Benedicti pag. 567. quæ sic clauditur :
Data per manum Georgii Bibliothecarii S. Sedis Apost. nonis Decemb. imperante D. nostro piissimo Principe Augusto Ludovico a Deo coronato, magno et pio Imperatore, anno quarto, et Patriciatus ejus tertio.
Id præterea colligitur ex iis, quæ scribit Adrianus II. PP. in Epist. 34. ad Carolum Calvum Regem :
Te optamus omnis clerus et plebs, et nobilitas totius orbis et urbis, non solum ducem et Regem, Patricium et Imperatorem, sed in præsenti Ecclesia defensorem, et in æterna cum omnibus Sanctis participem fore.
Præterea cum hanc ambierint postmodum Germanici Imperatores, et peculiaribus ipsius dignitatis insignibus interdum ii donati legantur, ut ex sequentibus facile erit colligere.
Otto Imp. in Charta ann. 963. in Chron. Laurishamensi pag. 69. et apud Meibomium ad Wittikindum pag. 123. inscribitur
Rex Francorum et Longobardorum, ac Patricius Romanorum
.
De Henrico III. sic Hermannus Contrac. et Bertholdus Constantiensis ann. 1061 :
Romæ Nicolao PP. defuncto Romani coronam et alia munera Henrico Regi transmiserunt, eumque pro eligendo Summo Pontifice interpellaverunt. Qui ad se convocatis omnibus Italiæ Episcopis, generalique conventu Basileæ habito, eidem imposita corona, Patricius Romanorum appellatus est.
Concilium Osboriense ann. 1062. ubi Regius Advocatus :
Hoc negare non potes quod pater domini mei Regis piæ memoriæ Henricus (III.) Imperator, factus est Patricius Romanorum, a quibus accepit in electione super ordinando Pontifice principatum.
Ipse Henricus III. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 11 :
Ego Henricus Dei gratia Romanorum Imperator et Patricius, dum adhuc regni et coronæ de statu incertus hinc inde anxius volutabar, etc.
De Henrico IV. Leo Ostiensis lib. 2. cap. 80 :
Bambergensis Episcopus de gente Saxonum Papa Romanus eligitur, eique Clemens nomen imponitur ; ob hujusmodi res tam prospere, tam canonice gestas, eidem Henrico Patriciatus honorem Romani tribuunt : eumque præter imperii coronam auream, torque uti decernunt.
Albericus et Matth. Paris. ann. 1084 :
Henricus Rex Patricius Romanorum[] constituitur, et a Clemente Papa in Imperatorem benedicitur.
De Henrico V. Willelm. Malmesbur. lib. 5. Hist. pag. 167 :
Imperatori autem exeunti de camera, et suis regalibus exuto, (post ejus coronationem) occurrerunt Romani Patricii, cum aureo circulo, quem imposuerunt Imperatori in capite, et per eum dederunt sibi summum Patriciatum Romanæ urbis, communi consensu, et volenti animo.
De Lothario, Petrus Diacon. lib. 4. Chronici Casinensis cap. 120 :
Ipse vero coronam Patriciatus accepturus in civitate remansit.
Aliis tamen interdum quam Augustis Germanicis concessa legitur Patricii Romanorum dignitas. Hugo Flaviniacensis ann. 941 :
Hoc anno Dominus Odo venerabilis multorum Monasteriorum restaurator, cum multum laborasset in componenda pace, inter Hugonem Regem Italiæ et Albericum Patricium Romanorum, obiit Turonis.
Helinandus in Chronico ann. 999 :
In Italia Crescens Patriciatu Romanorum arrepto contra Ottonem Imperatorem rebellat.
Idem ann. 1001 :
Otto Imperator Romæ Crescentem Patricium aggreditur. Victus Crescens, etc. ex fuga retractus capitur, vilique jumento averse impositus circumducitur, etc.
Romualdus Salernitanus Archiep. in Chron. MS. ann. 998. de Silvestro PP. :
Hic autem mortuo Alberico, qui Patriciatus sibi nomen vindicaverat, a Crescentio Numentano, qui Patricius dicebatur, Papa ordinatus est.
Vide Vincentium Belvac. lib. 24. cap. 108. Scribit Otto Frisingensis lib. 7. Chr. cap. 31. et 34. ex Epistola Lucii Papæ ad Conradum Imper. Romanos tumultuantes,
Senatoribus quos ante instituerant, Patricium adjecisse, atque ad hanc dignitatem Jordanem Petri Leonis filium eligentes, omnia ei tanquam Principi subjecisse,
Præfecturæ dignitate abolita : sed Eugenio III. Pontificatum excipiente, pacem cum Romanis compositam, ea conditione
ut Patriciatus dignitatem exfestucarent, et Præfectum in pristinam dignitatem reciperent, Senatores vero ex ejus auctoritate tenerent ;
quod actum ait sub annum 1145. Id ipsum ex Alberico habet Magnum Chronicon Belgicum, in quo restituendum ann. 1146. pro 1144. ex Ottone. Romualdus Salernitanus in Chronico MS. eodem an. :
Non multo autem post populus Romanus contra voluntatem ejusdem Papæ Jordanum filium Petri Leonis Patricium promovit, et Senatores de novo in urbe creavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inter Duces Amalphitanorum quorum catalogum exhibet Julius Cæsar Capacius in Hist. Neapolit. memorantur ad ann. 952. Sergius Imperialis Patricius, et ad ann. 959. Manso Imperialis itidem Patricius et Antipatus. Ibidem in quodam Instrumento legitur :
Temporibus dom. Johannis gloriosi Ducis et Imperialis Patricii, Antipati et Vestis.
Vide Brencmanni Dissertat. de Republ. Amalphit. pag. 23.
Patricii dignitas in Francia etiam obtinuit, eodem fere quo apud Byzantinos gradu, cum post Regem proxima fuerit. Lex Ripuar. tit. 50. § 1 :
Si quis testes ad mallum ante Centenarium, vel Comitem seu ante Ducem, Patricium vel Regem necesse habuerit, ut donent testimonium, etc.
Ubi Patricius Duci præponitur, ut etiam apud Marculfum lib. 1. form. 8 :
Ideo tibi actionem Comitatus, Ducatus, Patriciatus in pago illo, quem antecessor tuus ille usque nunc visus est egisse, tibi [] ad agendum regendumque commisimus, ita ut semper extra regimen nostrum fidem inlibatam custodias, et omnes populi ibidem commanentes, tam Franci, Romani, Burgundiones, vel reliquæ nationes sub tuo regimine ac gubernatione degant, etc.
Ex quibus primum eruimus Patricios, perinde ac Duces et Comites, provincias rexisse, et populis jus dixisse, suosque habuisse districtus, quos Patriciatus terminos vocat Fredegarius in Chron. cap. 90. Deinde quod Burgundiones tertio loco, ut Patriciatus, locentur, satis indicari Patricios, præsertim Burgundiones spectasse ; cum in Burgundionum regno maxima ac suprema post regem exstiterit dignitas, alia tamen a dignitate Majoris-domus, licet summa parque fuerit utriusque potentia et auctoritas, dispari tamen nomine. Quanquam Patricios domui etiam regiæ præfuisse videatur indicare Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelatensis :
Partherius Patricius, qui cæteris servis præfectus, apud Dominum suum præcipuum gratiæ locum obtinebat, etc.
Id porro nominis ac dignitatis apud Burgundiones potius obtinuisse quam apud Francos, ex eo conjicere est, quod data primitus Sigismundo Burgundionum Regi ab Imperatore Constantinopolitano legatur ; in cujus aula cum præcipua fuerit, ita Reges Burgundici primam in sua esse statuerunt : nisi dicamus Patriciorum servatam in Burgundiæ, atque adeo Provinciæ, Regno dignitatem, eique attributam rerum administrationem, quod Gothorum in Italia Reges, qui huic parti Galliarum, inclinante Romanorum in Italia et in Galliis potestate, imperabant, hanc regendam committerent viris illustribus qui Patricii dignitatem obtinebant : qua certe donatus legitur Petrus Marcellinus Felix Liberius Præfectus Prætorio Galliarum, qui Concilio Arausicano ann. 529. interfuit, sub Theodorico II. Gothorum in Italia Rege, a quo restaurata fuerat præfectura in Galliis anno 511. quæ dominantibus Wisigothis desierat, ut observat vir doctissimus Ægidius Lacarrius in Historia Galliarum sub Præfectis Prætorio. Sed et ante hæc tempora Romanos Augustos viros illustres dignitate Patricios in Gallias, qui eas regerent, misisse satis convincunt quæ de Aetio, Ægidio, et aliis Patriciis, habent Scriptores Francici.
Utcumque se res habeat, constat Patricios Francicos promiscue Patricios Galliæ, vel Galliarum, Burgundiæ, vel Massiliæ sese inscripsisse, quod regni Burgundiæ urbs præcipua esset, atque in ea degerent regni Burgundiæ Reges, ut et Præfecti. Unde Fortunatus de Bodegisilo Duce lib. 7. Poem. 5 :
Massiliæ Ductor felicia vota dedisti,
  Rectoremque suum laude perenne refert.
Exercitus etiam ductasse Patricios Francicos, testantur passim historici, ex quibus eorum qui hac in Galliis, seu potius in Burgundico regno functi sunt dignitate, sequentem seriem eruimus, omissis cæteroquin Galliarum Patriciis a Romanis Imperatoribus subinde submissis. Ac primus quidem occurrit.
Secundinus Patricius, in Vita S. Joannis Abbat. Reomaensis lib. 2. cap. 1. qui idem forte est qui sub Theudeberto Rege magnæ auctoritatis habebatur, ut tradit Gregorius Turon. lib. 3. Histor. cap. 33.
Placidus Patricius inscribitur in Epistolis Pelagii PP. ad Sapaudum [] Arelatensem Episcopum, cujus genitor fuisse dicitur, apud Baronium ann. 556. num. 21. ann. 559. n. 9.
Hecca ex primoribus Palatii mortuo Clotario missus a Sigeberto Rege, ut provinciam Massiliensem disponeret, in Vita S. Eucherii Lugdun. pag. 76. edit. Chifflet.
Agricola Patricius sub Guntranno Rege ann. 565. apud Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 24. et Fredegarium in Histor. Epitom. cap. 55. quo amoto
Celsus Patriciatu donatur ab eodem Rege. Gregor. Turon. lib. 4. cap. 24. 30. Marius Aventic. ann. 4. Justini, Fredegarius cap. 55. 62. Habetur Epitaphium Silviæ matris Celsi Patricii in tom. 1. Histor. Francor. pag. 516.
Amatus, Celsi in Patriciatu successor, a Guntranno in Longobardos missus, ab iis cæsus interiit anno 575. Gregorius Turon. lib. 4. cap. 36. Hermannus Contract. ann. 575. Patricius Provinciæ dicitur Paulo Warnefrido lib. 3. cap. 3. huic successit
Ennius cognom. Mummolus, de quo agunt Greg. Turon. lib. 4. Hist. cap. 36. 37. 39. 40. lib. 7. cap. 34. 36. etc. Fredegarius, Aimoin. Hermannus ann. 576. 579. 584. 585. Paulus Warnefrid. lib. 3. cap. 3. Vita S. Quintidii Episcopi Vasion. num. 7.
Ægilanes, qui et Ægila, Patricius anno 24. Guntranni, et ann. 7. Theuderici. Chron. Fredegar. cap. 2. 21.
Dinamius Patricius Galliarum ann. 593. 596. apud Gregorium M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 33. lib. 5. Epist. 6. quem Massiliensem vocat Fortunatus lib. 6. Poemat. 11. De eo etiam Poem. 12. ubi, ut hoc obiter moneam, sub finem, pro sedis aplaudo, Codex S. Germani Parisiens. Longobardicis literis exaratus præfert, Sede sapaudo. Ejusdem Dinamii, et Eucheriæ conjugis habetur Epitaphium in tom. 1. Hist. Franc. pag. 519. Exstat Vita S. Maximi Episcopi Regiensis, scripta ab eodem Dinamio Patricio, in Chronologia Lerinensi.
Arigius Patricius de Galliis, ann. 596. 604. eidem Gregorio lib. 5. Epist. 57. lib. 12. Epist. 12.
Asclepiodotus Patricius in Galliis ann. 599. 604. eidem Gregorio lib. 7. Epist. 125. Ind. 2. lib. 12. Epist. 17. Eumdem esse putant viri docti qui Asclipiadus dicitur in Decretione Childeberti Regis ann. 595. cap. 14.
Leudegisilus Patricius partibus Provinciæ ordinatur a Guntranno ann. 26. regni. Fredeg. cap. 5. Hermannus ann. 587.
Gundobaldus et Wintrio, Patricii dicuntur Childeberti Regis Austrasiorum, qui defuncto Guntranno patruele regnum Burgundiæ acceperat, in Gestis Regum Francor. cap. 36. postremus Quintrio Dux Campaniensis appellatur a Fredegario in Chronico cap. 14. et 18. quo occiso, Brunechilde instigante, anno 3. Theodeberti
Colenus, genere Francus anno 3. Theuderici Patricius ordinatur. Fredeg. cap. 18.
Partherius Patricius, circa tempora Childeberti Regis, apud Cyprianum in Vita S. Cæsarii Arelat.
Liberius Patricius, circa eadem tempora apud Messianum, in Vita ejusdem S. Cæsarii.
Protadius genere Romanus, defuncto Wandalmaro Duce in Pago Ultrajurano et Scutingorum, Patricius ordinatur ann. 8. Theuderici, ut est apud Fredegar. cap. 24. adeo ut incertum sit, an [] Wandalmarus revera Patricii dignitatem et titulum obtinuerit. Protadio arte Brunechildis interfecto, eadem procurante,
Vulfus Patricius substituitur, ut est apud Fredeg. cap. 27. 29. quo perinde occiso,
Richomeres genere Romanus, in Patriciatum ejus subrogatur ann. 11. Theuderici. Fredeg. cap. 29.
Philippus Patricius, cujus mentio est in Epistolis ad Desiderium Episc. Cadurcensem Epist. 65.
Aletheus Patricius ann. 30. Chlotarii II. Fredeg. cap. 43. 44.
Willibaldus Patricius Burgundiæ sub Dagoberto Rege, a Floacato Majoredomus interfectus circa ann. 651. Gesta Dagob. cap. 21. 36. Fredeg. cap. 90. Vita S. Eligii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Auderdus vir inlustris atque Patricius subscribit Chartam Chlodovæi II. Reg. ann. 653. apud Felibian. inter Probat. Hist. Sandionys. pag. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Audobercthus et Roccus Patricii ex Charta Theuderici Reg. ann. 678. ibid. pag. 8.
Hector vel Hictor, in fascibus Patriciatum Massiliæ rexisse, Childeberto II. regnante, dicitur in Vita S. Leodgarii cap. 5. et in Vita S. Præjecti n. 10. 12. Exhinc Patricii Provinciæ aliquot alii occurrunt usque ad tempora Caroli M. in veteri Charta quam descripsere Sammarthani in Episc. Massiliensibus n. 14. scilicet
Memphidius Patricius, cui uxor fuit Adultrudis. Deinde
Antener Patricius, qui non alius videtur ab eo qui
Antherius Patricius Provinciarum appellatur in vetustissima Charta edita a Columbo in Episc. Vivariensibus lib. 1. n. 35. in qua etiam Sulpitia ejus uxor nominatur.
Metrano Patricius in eadem Charta Massiliensi. Denique
Abbo Patricius. Atque hic videtur postremus qui inter Patricios Provinciæ occurrat, cum hæc dignitas exstincta postmodum fuerit sub altera Regum stirpe, Regibus ipsis alias sibi hunc titulum asserentibus, uti supra observatum. Incertum porro an is Abbo sit ille Abbo Patricius, qui sub Theoderico Franciæ Rege vixit, et Monasterium Novalicense construxisse dicitur in ejus Testamento, in quo etiam
Agnaricus Patricius nominatur :
Et colonica in ipso pago (Viennensi)... quem incontra Ardulfo per judicio Agnarico Patricio evindicavimus.
Bonitus, postea Arvernorum Episcopus, electus a Theodorico I. Rege Præfectus Massiliæ primæ Provinciæ fuit, ut est in ejus Vita. Sed an Patricii dignitatem gesserit, incertum. Vide tom. 1. Hist. Franc. pag. 862. et Diurnum Romanum cap. 6. tit. 7.
Verum quamquam exstincta in Francia fuisse videatur dignitas post Pipinum et Carolum M. rursum tamen obtinuisse videtur sub Regibus Burgundicis qui posthæc in hisce Galliæ provinciis regnavere, quod præsertim docet Synodi Mantalensis ann. 879. legatio ad Bosonem Regem (Provinciæ) designatum :
Justus Patricius vestris majoribus et minoribus apparentes, veritatem ore et opere proferentes, etc.
Patricii titulum Erchinoaldo Majoridomus Franciæ tribuunt Beda lib. 3. Hist. cap. 19. et Chronicon Fontanellense cap. 1. n. 5. 6. 8.
Patricium sese indigitat Richardus [] Dux Normanniæ in Charta ann. 1015. apud Hemeræum in Augusta Viromanduorum :
Qui nuncupor Richardus, felicissimi Comitis filius, dicorque gratia summæ individuæque Trinitatis deificæ Normannorum, licet indignus, Dux et Patricius.
Hocce etiam Patricii titulo non semel donatur a Dudone de Moribus Norman. :
Hic Comes, Dux Patriciusque summus.
Et infra :
Patrici Richarde, Comes, Dux, Marchio, Princeps.
Infra :
Plaudebant omnes... qui illis Patricium et Ducem tantorum bonorum incrementis largitus est cluentem.
Unde firmari posset eorum sententia, qui Pares Franciæ a Patriciis Francicis deducunt, nisi aliunde constaret vocis origo. Vide Par Franciæ.
Patricios suos habuere etiam Reges Anglo-Saxonum. Charta Inæ Regis tom. 1. Monastici Anglic. pag. 13 :
Pro ampliori firmitatis testamento Principes et Senatores, Judices et Patricios subscribere fecimus.
Charta Athelredi Regis ibidem pag. 51 :
Quapropter ego Athelredus Rex Merciorum rogatus a Patricio meo, et propinquo Coenfrido, etc.
qui in subscriptione Comes indigitatur. Aliam Offæ Regis Merciorum subscripsit statim post Episcopos, et ante Principes et
Duces, Brordanus Patricius
, in Additamentis ad Matth. Paris pag. 155. In Concilio Calchutensi sub eodem Offa ann. 787. subscribit
Goscha Patricius
. Unde colligitur præcipuam fuisse in hoc regno dignitatem. Apud Simeonem Dunelmensem ann. 780. mentio fit
Bearn Patricii Elfwadi, Regis
. Anno 786. Sicgan Patricii ejusdem Elfwadi, a quo Rex ipse interfectus est ann. 793. ut narrat idem scriptor, quo loco Sicgan Ducis titulo donatur. Idem denique ut et Hovedenus, meminit anno 796. Osbaldi Patricii, qui Ethelredo Regi occiso in Regnum est suffectus, ut et Alcuinus in inscriptione Epistolæ 29.
Patricissa, uxor Patricii : quæ Patricia, apud Gregorium M. in Epistolis. Anonymus Barensis in Chron. ann. 1024 :
Barcavit Bugiano in Corbatia cum Barenses, et comprehendit ipsam Patricissa uxor Cosmizi, et adduxit illam in Bari.
Vide Brencmanni Dissertat. de Republ. Amalphit. pag. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patricii Lovanienses, quorum frequens mentio in Charta Wenceslai Ducis Brabantiæ ann. 1373. apud Miræum tom. 2. pag. 1024. De eorum origine ita scribit Justus Lipsius in Descript. Lovanii lib. 2. cap. 3 :
Aiunt Bastinum quemdam olim fuisse (tempus aliter non designant) corpore et animo validum, qui septem filias habuit, et eas totidem viris elocavit ; sed cum lege, quoniam ipse virilis sexus liberos non haberet, hæ nobilitatis suæ jus tenerent et diffunderent, atque ex iis nati tales censerentur. Sive res fuit, sive inventiuncula est, non tamen absona a vero et more.
Plura vide in notis Miræi ad hunc locum.
P. Carpentier, 1766.
Patricius Imperialis, Præfectus ab imperatoribus Constantinopolitanis regendæ alicui provinciæ, ita appellabatur. Charta ann. 899. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 181 :
Declaro ego Waimarius princeps et imperialis Patricius, quia concessum est mihi a sanctissimis et piissimis imperatoribus Leone et Alexandro per berbum et firmissimum præceptum bulla aurea sigillatum, integram sortem Benebentanæ probinciæ, sicut divisum est inter Sichenolfum et Radelchisum principem, ut licere me exinde facere omnia, quod voluero, sicut [] antecessores mei omnes principes fecerunt.
P. Carpentier, 1766.
Patricius, idem interdum apud nostros, qui Major domus. Chron. Asserii Menev. ex Cod. reg. 6236 :
Dimissis ordinate omnibus, navigavit (Furseus) Galliam : ibique a rege Francorum Lothario vel Patricio Erconpaldo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latiniaco nominato ; ac non multo post infirmitate correptus, diem clausit ultimum. Cujus corpus idem Erconpaldus Patricius accipiens, etc.
P. Carpentier, 1766.
Patricialis Circulus, Aureus scililicet, quo Patricii caput ornabatur. Benzo in Panegyr. Henr. IV. apud Menck. tom. 1. Script. rer. Germ. lib. 1. cap. 9 :
Cum viridissima chlamyde, cum nivea mitra, cui superimponit Patricialem circulum.