« »
 
[]« 2 centena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 262b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CENTENA2
2. CENTENA, Pars comitatus, aut regionis : nam singuli Comitatus, pagi, seu territoria, et regiones dividebantur in Centenas, quibus præerant minores judices, sub Comitis dispositione, qui a Centena, Centenarii, appellabantur. Quippe pagus Comitis dividebatur in Vicarias, Vicaria in Centenas, Centena in Decanias, in quibus judices erant Vicarii, Centenarii, Decani. Decretio Chlotarii Regis cap. 1 :
Decretum est, ut quia in vigilias constitutas nocturnas fures non caperent, eo quod per diversas, intercedente conludio, scelera prætermissa custodias exercerent, Centenas fieri ; in qua Centena (si) aliquid deperierit, capitale qui perdiderat, recipiat, et latro insequatur.
Ex quibus, Centenas a Chlotario primum institutas ad latrones arcendos videtur posse colligi. Dicta vero Centena, a centum familiis quibus constabat. Capitula Caroli Mag. lib. 3. tit. 23. et Lex Longob. lib. 2. tit. 51. § 11. Ludov. P. cap. 3. :
Sic tamen ut contentio, quæ inter eos orta est, si in confinio duorum Comitatuum fuerit, liceat eidem de vicina Centena adjacentis Comitatus ad suam causam testes habere.
Capitulare 3. Ludovici Pii cap. 7 :
Et hæc ratio examinetur per singulas Centenas, etc.
Adde Capitulare ann. 829. cap. 7. pag. 672. novæ Edit. Chronic. Fontanellense cap. 7 :
Villam... sitam in pago Oximensi, in Centena Noviacense.
Cap. 8 :
De villa Digmaniaco, quæ sita est in pago Osismensi, in Centena Alancionensi.
Tabularium Abbatiæ Belliloci in Lemovicibus :
Hæc omnia sunt in pago Lemovicino, et Caturcino, et Centenis Vertelense et Exidense.
Alibi :
Cedo res proprietatis meæ, quæ sunt in pago Caturcino, in Centena Exindense, quæ vocatur Bellus Mons.
Tabul. S. Stephani Lemovicensis :
Dedit mansum suum in pago Lemovicino, in Centena Tarninse, villa Rammaco.
Vide Leges Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 1. 3. 4. Decretum Childerici cap. 11. 12. Legem Alaman. tit. 36. etc. Auctor est B. Rhenanus lib. 2. Rer. German. pag. 88. proxime Heidelbergam adhuc apparere Centenæ vestigium in aliquot pagis, et manere vocabulum. Centena eadem [] quæ scultacia est in charta Otton. II. Imp. ann. 979. in Alsat. Dipl. tom. 1. pag. 128. ann. 158 :
Censum quoque omnem ab ipsa Centena et scultacia Curiensi, etc.
Vide Haltaus. et Grimm. locis laudatis in Centa, Guerardum in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 4. Murat. Antiq. Ital. tom. 1. col. 520. A. 522. B. infra Centariatus et Hundredus. Vide Centenarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Centenalia, Eadem notione. Tabularium Rothonense :
David Monachus et Presbiter et socius ejus Moruntius dant S. Salvatori alodum suum nuncupantem ad illam Minariam, situm in pago Redonico in Centenalia Lacinse.