![[]](img/image.png)
CERATUS. Joan. de Janua :
Ceratus, et cereus differunt, quia cereum est quod totum ex cera constat ; sed Ceratum, quod vel linitum, vel incrustatum est cera unde Ceratæ dicuntur tabulæ in quibus scribitur.Plinius l. 13. cap. 22 :
Faciemque invadunt ignes sacri, od id Cerato prius illinunt.Gesta sub nomine Acacii :
Ut si dicamus aliquid Ceratum, aut picatum, aut stagnatum, aut quolibet alio genere coloratum.Regula S. Cæsarii ad Virgines cap. 42 :
Nec vela Cerata appendi, nec tabulæ pictæ affigi, nec in parietibus vel cameris ulla pictura fieri debet.Ceram pictoris instrumento accenset lex 17. D. de Instruct. Sed hæc nota (33, 7.)