« »
 
[]« Cereophalum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 271a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CEREOPHALUM
CEREOPHALUM. Acta Proconsularia sub Munatio Felice, apud Baron. ann. 303. n. 12 :
Cucumellum argenteum, lucernæ argenteæ 8. Cereofala 2. candelæ breves æneæ cum lucernis suis 7.
Ubi Cereofala videntur esse ea candelabra, cereis instructa, quæ posterior ætas fara, et phara vocavit : quod instar Phari lumine ædem perfunderent. Porro quos pharos dicunt Latini, nostri Falots appellarunt,[] laternas nempe castrenses, quarum inventionem Manueli Imp. attribuit Cinnamus. Nam et a pharis hocce nostrum vocabulum deducendum puto. Erit igitur Cereophalum, un falot de cire.