« »
 
[]« Cereostata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 271b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CEREOSTATA
CEREOSTATA, Cerostata, Cerostataria, Candelabra quæ per se stant, vel in quibus cerei stant aut manibus deferuntur : a cereis, non a ϰέρας, cornu dicta, uti vult Papias. Vita S. Desiderii Episc. Cadurcensis cap. 9 :
Adstant et Statarii cereorum corporibus aptati.
Vide Stantareum. Proinde de ejusmodi candelabris intelligendum arbitror Bibliothecarium in libello de Munificentia Constantini M. apud Baron. ann. 324. n. 64 :
Fecit autem candelabra ex aurichalco in pedibus decem, numero quatuor argento conclusa, cum sigillis argenteis, etc.
Cerostata. Papias : Cerostata, candelabra, vasa Ecclesiæ, a cornibus dicta Græce. Anastasius in S. Hormisda PP. pag. 34 :
Obtulit B. Petro Apost. Cerostata argentea duo pens. libr. 70.
In Vigilio pag. 40 :
Cerostatas argenteas deauratas majores duas quæ stant usque hodie ante corpus B. Petri Apost.
In Honorio pag. 46 :
Fecit et Cerostatas majores ex argento paria duo.
In Leone III :
Necnon et Cerostatas ex argento mundissimo stantes juxta ipsum lectorium.
Vide Anecd. Martenii tom. 3. col. 1671. et ejusdem antiquos Ecclesiæ ritus tom. 1. pag. 142. Canthara Cerostata, apud eumdem Anastasium in S. Silvestro, ubi perperam Cerostrata ; ut et infra, Canthara Cyrostrata in gremio Basilicæ argentea, etc. Canthara scilicet in quibus ardent cerei. Alia sunt Cerostrata apud Vitruvium ϰηρόστρωτα, cerus inducta, de qua voce Salmasius ad Solinum pag. 231.
Cereostata. Gregor. Mag. in Sacrament. :
Pontifex lotis manibus procedit cum 7. Cereostatis ad Missam.
Totidem habuisse Ecclesiam Romanam testatur Diurnus Romanus cap. 7. tit. 8. quot scilicet erant regiones. Alibi :
Et illa duo Cereostata quæ antea fuerant inluminata, semper ante ipsum procedunt.
Gislebertus lib. 1. Vitæ S. Romani Abbat. cap. 7 :
Sicque inde levatum et cum Staurophona ac Cereostata, cumque divinorum melodia hymnorum... deportatum est.
Leo Ost. lib. 1. Ch. Cas. cap. 34 :
Sumentes cruces aureas ad procedendum et thuribula, atque Cerostata, textusque Evangeliorum.
Vide Ord. Rom. et Honor. Augustod. lib. 1. cap. 8.
Cerostatarium. Gloss. S. Bened. cap. de vasis argent. : Cerostatarium, ϰηροφόρον.
Cereostatarii, Acolythi, qui Cerostata, seu candelabra in Ecclesiasticis Processionibus, aut ceremoniis deferunt ; qui aliis Ceroferarii. Petrus Diacon. lib. 4. Chronic. Casin. cap. 37 :
Bajulos, Cereostatarios, Stauroferos, Aquiliferos, etc.