« »
 
[]« Cerotarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 275b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CEROTARIUM
CEROTARIUM, Idem quod Ceratum vel Cerotum, Græc. ϰηρωτόν, malagma quod vulneribus superponitur ex rebus liquidis, cera unitis constans. Matth. Silvaticus :
Cerotum, dicitur a cera, quia omne Cerotum recipit ceram, et est quoddam medium inter unguentum et emplastrum.
Cælius Aurelianus Sicc. lib. 1. Chron. cap. 1 :
Declinante passione, Cerotariis atque malagmatis simplicibus utendum.
Occurrit passim apud hunc Scriptorem.