![[]](img/image.png)
CEROTARIUM, Idem quod Ceratum vel Cerotum, Græc. ϰηρωτόν, malagma quod vulneribus superponitur ex rebus liquidis, cera unitis
constans. Matth. Silvaticus :
Cerotum, dicitur a cera, quia omne Cerotum recipit ceram, et est quoddam medium inter unguentum et emplastrum.Cælius Aurelianus Sicc. lib. 1. Chron. cap. 1 :
Declinante passione, Cerotariis atque malagmatis simplicibus utendum.Occurrit passim apud hunc Scriptorem.