« »
 
CESA 1, CESA 2, CHESA.
[]« 1 cesa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 278b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESA1
1. CESA, Incesa. Vetus Chronicon laudatum a Lindenbrogio :
Ex nimia festinatione Saxonum Cæsas seu firmitates subito introiit.
Vide Cæsa. Item :
Multos Britones conquisierunt una cum castellis, et firmitates eorum locis palustribus, et Incesis.
Quod alius auctor sic reddidit :
Et ibi multa castella acquisierunt, et loca firma et munita, palustra, et Incæsa.
Ubi Cæsas et Incesas dici opinatur, quæ Latini Concædes vocant. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 464 :
Dedit supradictus Campo Abbas vicendam in Furcone... et in campo Armonis gualdum de Felecto usque Cesam de Leoli, et fossam Petri Roscii.
Jus Vicentinum lib. 1 :
Si quis fuerit inventus incipiendo vel accipiendo alienas Cesas, vel folia de alienis surgis, etc.
Silva Cædua, Gall. Taillis. Otto Morena in Historia Laudens. :
Mediolanenses igitur et Laudenses in aperto campo morantes, et bene se prospicientes, nullo nemore, nullisque vitibus, nullo etiam fossato aut Cesa, nullisque arboribus inter utramque partem existentibus, quamvis Laudenses pauciores fuerant, tamen Mediolanenses nullo modo tunc invadere ausi fuerunt.
In hunc locum Muratorius : Male in Osii Codice legitur, ipso fatente, Costa. Vulgi autem verbum hoc est, quo indicantur sepes illæ, quæ ad arcenda a vinetis aut campis armenta et cives, ne segetes aut pampinos lædant, spineis ut plurimum virgultis contexuntur. Hanc vocem derivatam vult Osius a Latino verbo Cædo, quod cædi soleant quotannis sepes ne silvescant, aut nimium excrescentes, infestam umbram in vineas agrosque extendant. Vide Concisa et Incisa, Cesia 2. et Cessa.
[]« 2 cesa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 278b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESA2
2. CESA, Sic appellant hastas Galli : Papias MS. Leg. Gesa. Vide Gessum.
[]« Chesa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 305b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHESA
CHESA, Domus episcopalis ; proprie est Cathedra, sedes. Chron. monast. S. Petri de Podio an. circ. 1015. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 7 :
Heldegarius præpositus cum consilio et laude dom. sui Stephani episcopi et omnium abbatum et canonicorum B. semper V. M. in sepulturam concessit monasterio B. Petri domos illas, quæ sunt subtus Chesa episcopi.
Vide Chosia.