« »
 
[]« Cessio bonorum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 279c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESSIO
CESSIO Bonorum, Quo ritu apud Italos olim peracta, docent Statuta pro comit. Venaiss. per Eugen. PP. IV. confirmata ann. 1443. ex Cod. reg. 4660. A. cap. 79 :
Unaquæque persona Christiana vel Judæa, quæ bonorum vellet facere Cessionem, teneatur universa sua bona tradere curiæ per suum juramentum,... et quod spoliet se usque ad camisiam et serabolam in præsentia judicis sedentis pro tribunali et aliarum personarum publicarum, et quod nec caputium in capite, nec infulam retineat,... et quod in camisia et serabola eundo cum præcone tubam portante ante curiam præconizetur, præsente illo qui bonis cessit, quod ille bonis cessit, nominando eum proprio nomine ; et eadem trompatio fiat, præsente illo qui bonis cessit, in locis publicis... Omnia supradicta [] et singula serventur etiam in mulieribus bonis cedentibus, hoc salvo, quod mulieres non teneantur gonelam expoliare ; sed usque ad gonelam cetera vestimenta, et velum et bendam, cum bonis cederent, dimittere teneantur.
Duriora sunt, quæ eadem in re præscribunt Statuta Mantuæ lib. 2. cap. 21. ex Cod. reg. 4620 :
Fiat cessio bonorum modo et ordine infrascripto : quia ipse debitor sono campanarum pulsato et voce præconia præmissa, qua cridetur et præconizetur publica et alta voce in arengheria, et ante portas palatii, quod volentes videre, nominando personam debitoris bonis cedere volentis, venire debeant ad videndum : conducetur et conduci debeat per familiam dom. potestatis sono tubarum in plateam Broletti, et ibidem super lapide nates percutiat alta voce clamando : Sicut nudus natus, nunc sic exutus exibo, bonis meis renuntio. Quo facto demum induatur camisia, vestito et zona, et vestitus dimittatur in pace.
Eadem habent Stat. Avellæ ann. 1496. cap. 30. ex Cod. reg. 4624 :
De miserabili remedio Cessionis bonorum... Ipsam cessionem faciendo in loco juris Avillianæ publice culum nudum super lapide imponat, et aliter nec alio modo admittatur : et ponatur lapis prope berlinam seu locum berlinæ.
Et Stat. civil. Cumanæ nova cap. 13 :
Si aliquis condempnatus fuerit de aliquo debito,... non possit exire de ipso banno, nisi prius solverit creditori ipsum debitum, vel nisi se concusserit super lapidem Borleti, super quo concionatur, cullum in camisia tantum, et non cum sarabula, et ter vel quater det de cullo super lapidem publice.
Apud nos vero cinguli projectione in terram eadem cessio significabatur, ut videre est in Consuet. Borbon. art. 72. Arvern. cap. 20. art. 4. et March. art. 64. Adde Edict. Ludov. XII. ann. 1512. Ne autem rursus fide publica abuterentur ii, qui ita bonis suis cedant, pileo viridi infamantur, quod ex usu factum, non aliqua lege statutum est. Vide Chrenecruda et Corrigia 3.