« »
 
[]« Cessum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESSUM
CESSUM. Charta anni IV. Odonis Regis, cujus meminit Mabillonius in Actis S. Benedict. sæc. 5. pag. 76. n. 17. de B. Bernone Abbate :
Cessum unum
in villa Naldis traditur Sacerdotibus servientibus in Ecclesia S. Petri. Idem [] locus inexplicatus citatur in nova Gall. Christ. tom. 4. col. 1118. f. legendum est Censum, ut Cessus pro Census legitur in voce Presbyteratus sub finem. Vide Censum in Census.
P. Carpentier, 1766.
Idem forte quod supra Cessaria. Stat. Cadubrii lib. 1. cap. 59 :
Omnia et singula prata, Cessa et ampla, de quibus esset quæstio, etc.