« »
 
[]« 2 cesta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 280c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESTA2
2. CESTA, f. Locus cavus, sinus instar cistæ vel nassæ, Ital. et Hispan. Cesta, idem quod mox Cestus, ubi nihil idcirco emendandum existimo. Charta Guid. archiep. Senon. ann. 1182. in Chartul. Pontiniac. pag. 269 :
Alia duo arpenta sita sunt alibi non longe a grangia apud locum, in quo est Cesta.
Nisi legendum sit Cessa, sepes. Vide supra in hac voce.