« »
 
[]« Chabentia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 282a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHABENTIA
CHABENTIA, Collocatio, Gal. Etablissement. Testamentum Guillermi de Turre Canonici Claromont. ann. 1315. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arverniæ pag. 538 :
Item Maysseto et heredi Hugonis de S. Desiderio, qui moratus fuit mecum dum viveret, volo, rogo et supplico omnibus fratribus meis et cuilibet eorumdem, quod unum nepotem cujuslibet eorumdem procurent Chabentiam, et in aliquo Monasterio induantur. Chabentia
hic idem est quod necessaria ad victum, educationem et ad certam conditionem seu vitæ genus.
P. Carpentier, 1766.
Idem quod supra Cabentia, Gall. Chevance, Contract. matrim. ann. 1449. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. xxxvij :
Franciscus Precie... assignavit in dotem... ipsi nobili Agneti ejus filiæ... totam Chabentiam ipsius nobilis Francisci Precie seu hæreditatem, quam ipse nobilis Franciscus habet in loco Ruppismauræ prope Rodanum.
Hinc