« »
 
[]« Chafallus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 283a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHAFALLUS
CHAFALLUS, Turris lignea, seu tabulatum, unde nostri olim Chafaut, nunc Echaffaut. Charta Thossiacensis anni 1404 :
Juxta plateam ubi solebat esse turris seu Chafallus nemoris juxta portam vocatam de Matiscone.
Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 132. col. 1. in Computo anni 1324 :
Pro emparando et cooperiendo magnum Chafallum Villæ in summa L. lib. III. s. III. d.
Vide Cadafalus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chaffayllius, Eadem notione. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 66. col. 2. in Visitatione Castrorum ann. 1347 :
Item invenerunt unum Chaffayllium in exitu portæ dicti Burgi de Monte versus favergiis, qui ceciderat, et ideo fuit injunctum Cellarerio, quod ibidem de dicta mayeria fieri faciat unam muetam bastardam cum quatuor culiis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chalfatta, Eodem significatu. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 284. in Computo annorum 1333. et seqq. :
Item, pro faciendo opere Chalfattæ ad prædicandum Crucem sanctam in loco Prædicatorum ii. s. gross.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chafellus, Idem. Vide Chaafellus.