« »
 
[]« Cadafalus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 013b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CADAFALUS
CADAFALUS, Cadafaudus, Cadapallus, Cadaphallus, Catafaltus ab Italico Catafalco, Tabulatum, Gall. Echafaut, unde etiam nostrum Catafalque, Tumulus honorarius. Vox autem Italica videtur esse a Græco Κατὰ et Latino Palus, seu Falæ Nonio, hoc est, ut ipse exponit,
Turres ligneæ,... quæ in circo apud veteres propter spectatores e lignis erigebantur.
Hæc de vocis origine : intellectus haud omnino idem est. 1°. significat thronum, solium seu locum eminentiorem, ubi Episcopus aut sacerdos nonnulla peragebat sacra munia. Marten. Tr. de antiq. Eccl. Discipl. pag. 192. ubi de Benedictione Ramorum ex Pontificali Narbon. :
Quibus dictis, Dominus faciens officium existens ibidem in Cadafalo, aspergat aquam benedictam super ramos... quo facto descendat de Catafalto.
Et pag. 190 :
Quo cantato (Evangelio) fiat sermo : deinde Presbyter faciens officium benedicat ramos in modum qui sequitur, legendo voce aliquantulum elevata in Cadapallo.
P. Carpentier, 1766.
Cadaffale, Cathedra, suggestum. Comput. ann. 1381. ibid. tom. 3. pag. 34. col. 1 :
Solvi pro ædifficando cathedram sive Cadaffale factum in dicto plano foris (fori) bovum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cadefaut. Idem Probat. Libert. eccl. Gall. tom. 1. part. 2. pag. 183 :
In palatio magno regali Parisius et in prato viridarii ejusdem juxta Secanam fuerunt factæ quamplures Cadefauz : in altiori stabat dominus rex, etc.
Vide Grimmii Antiquit. Jur. German. pag. 676.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cadafaudus denotat præterea illam structuram materiariam turrium, in qua campanæ suspenduntur. Vetus Regestum S. Martialis Lemovic. ann. 1222 :
Duo signa fecit quæ constitunt d. s. (hoc est, quingentos solidos) Item, Catafaudus major signorum constitit. ix. libr. et x. sol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cadaphallus denique notione mihi ignota sumitur in Concilio Narbonensi ann. 1430. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 357 :
Licet nos Episcopi nostros habeamus Officiales, qui præsunt justitiæ civiliter et criminaliter, nec de justitia nos intromittamus, propter quod officialis et judex vester appellationum sua mandata debet nostris officialibus dirigere et non nobis : nihilominus dictus officialis et judex appellationum nobis mandat inhibendo sub pœnis pecuniariis et excommunicationis, et nos adjornari facit, licet sciat nos de ipsis causis nullatenus intromisisse, deprimendo statum [] dignitatis pontificalis, et aliquos ex nobis mandat citari et Cadaphallis ecclesiarum nostrarum, civitatum et diocesum : Item, etc.
Locum hunc me doctiori exponendum vel potius emendandum relinquo. Vide Chafallus. Gr. ϰαταϐαλλής, Accusator. Vide Glossar. med. Græcit. col. 605.