« Chartiaticum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 297a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHARTIATICUM
CHARTIATICUM, Quod pro Chartis officialibus præstatur, apud Ulpianum in leg. Divus, D. Bon.
damn. (48, 20, 6.) Ministris enim Magistratuum Chartas præbitas fuisse ex lib. 2. Frontini
de Aquæduct. atque adeo ipsis judicibus ex Nov. Justiniani 8. cap. 1. et Senatore lib. 11.
Epist. 38. colligitur. Quæ quidem Chartarum præbitio et inlatio, Chartarum
collectio eidem Senatori dicitur lib. 9. Epist. 15. Theophanes, et ex eo Anastasius
Bibl. in Hist. Eccles. pag. 172. Auctor Miscellæ, Cedrenus et Zonaras scribunt Nicephorum
Generalem tributa ac vectigalia publica auxisse, et Chartiatici nomine exegisse in
singulos duo ceratia. Siliquas vertit Anastasius. Vide Cujac. lib. 4. Observ. cap.
18.